Jahrgang 
1840
Einzelbild herunterladen

10

40, 12, 9; 31, 23, 11. Memoriam haec afferunt I. 40, 49, 6. ubi haec habemus: et pri- mum quaesivit ab eo, ne sibi liceret ac suis vivere. cum praetor victurum respondisset, quaesivit iterum, si cum Romanis militare liceret. Verba ab eo ne incredibile est quantopere criticos vexaverint, quorum coniecturas enumerare et exa- minare longum est et ab hoc loco alienum. Vid. Kreyssig. Epist. ad Goellerum. p. 467. Quod si mentem Livii assequor, non de sola vita, sed de vitae quadam conditione regulum quaerere voluit. Propterea Gracchus respondet: vieturum; alioqui licere dixisset. Suspicor igitur librarium praepositiones permutasse et ab intulisse, cum Livius sub seripsisset, id quod aliis quoque locis factum esse, observavit Handius Tursell. I. p. 62. lam si sceribitur: sub eo ne sibi liceret ac suis vivere, hoc modo procedit oratio: reguo amisso regulus primum num sub Romanorum imperio vivere, deinde num cum iis militare liceat a Graccho quaerit, cf. 8, 19. 25, 30. Ut hoc loco omissa, ita addita litera peccatum esse vide- tur l. 28, 24, 10: formatamen Romanorum castrorum constabat una ea spe, quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionis- que rati fore, et iura reddere in principiis sinebant, et signum ab eis pe- tebant. Cum ex sententiarum nexu non posset obscurum videri, id egisse Livium, ut qua conditione et ratione constiterit Romanorum castrorum forma explicaret, neque verborum com- positio spe-rati fore satis apta esset, iam alii aliquid in his turbatum esse senserunt. Et Gronovius quidem emendabat: una ex parte; Freinshemius: una ea specic. Utrumque longius a cdd. scriptura recedit. Aliud desidero, quo quae sequuntur: et-sinebant, et- petebant significentur et comprehendantur. Itaque non dubito quin deleta una, altera mutata litera, et inciso post v. quod posito rectius legatur: forma tamen-constabat unan en re, quod, tribunos-rati fore, et-sinebant, et-petebant.)

Non fefellit criticos, quae l. 42, 38, 2. ita leguntur: et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut pracsidio essent liberatis ab se Macedonibus, mise- runt, mendo esse depravata. Neque enim legati populum liberasse dici possunt; neque illo tempore Orestae liberi sunt facti, quibus iam pridem suae leges essent redditae; neque nisi durt- ore et contorta explicatione pronomen se ad populum Romanum refertur. Itaque Drakenbor- chius hanc vocem abiiciendam esse statuit, quod sane facillimum est emendandi genus, sed Inbricum et periculosum. Notum est autem haud raro verbum senatus signiſicari magis li- teris quem plene scribi. Itaque videndum est, an restituta hac voce scribendum sit: ut prae- sidio essent liberatis ab senatu Macedonibus. Vid. Polyb. 18, 30, G. Liv. 33,

6) Cum idem vocabulum Livio I. 40, 5, 7. restituendum esse docnissem in prima lectt. Liv. particula p. 20. gavisus sum et Kreyssigium ad Sall. frag. p. 106 eam coniecturam non improbasse, et nuper ab Ottone Div. Liv. p. 42. denuo esse factam. Idem tamen quod I. 2, 47, 12. legi iubet p. 8: inde populares iam esse Fabii; nechoc ulla alia re, nisi salubri reipublicne arte non est pro- bandum; nam in deterioribus jibris ita est erratum; Harlei. I vulgatum exhibet; sententine ratio autem tale additamentum non requirit sed vix admittit. Sed eodem I. 2, 1, 8: omnin iura omnin in- signiaprimi consules tenuere, de mendo mihi suspecta sunt. Scilicet soli primi consules ommia iura omnia insignia habebant: an non omnes, qui eos secuti sunt pari, iure fuerunt? Accedit quod insignia tam nude positum nescio quomodo offendit. Tum vero hoc dicit Livius, libertatis initium ita tantum consulatum dici posse, quod imperium consulare annuum factum sit, tantum enim abfuisse, ut deminutum quidqnam sit ex regia potestate, ut omnia iura ad consules sint translata. Ita- que nescio an a Livio sit profectum: omnia insignia imperii consules tenuere. Cl. 3, 9. 4, 2. 7, 8. 8, 4. all

,