Jahrgang 
1840
Einzelbild herunterladen

3

9

phace patre pluribus cladibus victo, ad ultimum capto regnoque ab hostibus occupato temere collectus cum huius exercitu veterano, multis proeliis victore componi, neque proelia, alterum et ducis arte atque consilio et militum fortitudine clarum et memorabile alterum levi momento et primo impetu finitum(cf. 30, 36.), ita possunt comparari, ut hoc haud parva illius accessio recte dicatur. Quibus verbis quae vis insit inde imprimis patet, quod Livius I. 7, 30.(cf. Ru

pert. ad h. I.) Campaniam, maiorem sane ipso imperio Romano, quale tum fuit, huius haud parvam accessionem fore iudicavit. Quare ipsum Syphacem, hostem multo magis timendum quam Verminam, ne in oratorio quidem dicendi genere non accessionem haud parvam, sed ae- cessionem Punici belli fuisse scribit, nam 45, 7, 2:Syphax rex, captus, inquit,in castra Romana adductus erat: praeterquam quod nec sua nec gentis fama comparandus, tunc acces- sio Punici belli fuerat; cf. ib. 39, 7. Itaque meliorum cdd. scripturam non deserendam esse existimem, de qua ut lepide ita recte Gronovius:neque Livius neque Romani tam erant ie

iuni, ut ex hac musca facerent elephantum.

Immerito autem Bekkerus eandem particulam exsulare passus est I. 45, 36, 1., quem lo- cum hoc modo edidit: cum in Capitolio rogationem Ti. Sempronius tribunus plebis ferret, et privatis de lege dicendi locus esset, nec ad suadendum ut in re minime dubia quisquam procederet, Ser. Galba repente processit. E Gronovii coniectura de editur; a Sigonio nec est additum. In codice enim hoc vocabulum non legitur, et paullo post: dubia aut si quisquam seriptum est. In quibus cum obscu- rum esse non posset: haud quisquam latere, idque a Kreyssigio esset Livio redditum, non erat sane, cur Bekkerus Sigonii additamentum repeteret. Literas si, quae interpositae sunt, nisi librario tribuere velis ad vocem sequentem aberranti, depravatas et pro sane positas esse suspicari possis, cf. 3, 72, 7. Quod Kreyssigius scribendum putavit locus esset, sed a d, non opus esse videtur particula sed adiecta, quam saepe in eiusmodi sententiis a Livio non esse positam docuerunt Gronovius ad 3, 71, 6. ad 22, 25, 7; Drakenb. ad 1, 25, 3. all. Fabri ad 21, 43, 6; Walch. p. 200. Etiam lJ. 42, 64, 7. librarius mutatis et transpositis literis Livii sententiam obscuravit. Ibi haec in cod. sunt: simulque in vallo, ad portas mi- les instructus eratet inconste oppugnationis castrorum Perseus et extem- plo circumegit aciem etc. Vid. Kreyssig. ad Sallust. fragm, p. 88. Quae Grynacus ita correxit: et intentus propugnatinni castrorum; ca secutus, quae 43, 18, 7. legun tur. Bekkerus ne monito quidem lectore aliam esse cod. lectionem Grynaco est obsecutus. Kreyssigius Livium scripsisse: inconsultae oppugn ationis, librarium haec et corrupisse et plura praetermississe existimat. Sod dubito num inconsultae oppugnationi locus sit, nam ex iis, quae antecedunt et occasionem bene gerendae rei fuisse, et omnia recte a Perseo esse administrata apparet, et pericuiosum est de lacuna cogitare ubi quaedam inveniuntur, quae num recte legantur sunt dubia. Itaque a librario ita peccatum esse ratus, ut, quod haud raro factum esse constat, cf. Alschefski p. LXVII, literarum ordinem turbaret, quaedam corrumpe- : non institit oppugnationi castrorum. Eadem

ret, crediderim Livium scripsis particula nescio an restituenda sit l. 42, 5, 6. ubi de Grynaei coniectura hacc leguntur: scu

quia eum obiectum esse Romanis volebant. In cod. enim scriptum est: non ob-

iecta esse, quae ostendere mihi videntur Livium dedisse: non subiecti esse. liberique esse cupiebant et servi-

Gravis

erat civitatibus Romanorum societas, vel potius dominatio, tutem timebant, id quod aperte apud Gellium 7, 3. Cato dixit:id metucre, ne sub solo im-

perio nostro in servitute nostra essent. Simillimum locum habes Liv. 25, 20, 5: Ilannibal

non Capuam neglectam, neque desertos volebat socios; adde 39, 15. 11: 2