— 8—
duid vellet in consulatu potius, quam quid in Praetura iuraverit P. Liei- nius animadvertendum esse censeat, se tamen futurum in senatus pote- state. Quibus verbis cum hanc vim inesse Gronovius putaret: si patres tantum indulgerent Licinio, ut potius rationem eius haberent quod cuperet ille consul, quam eius quod praetor iurassct, se daturum hoc patribus, ut contra quam iustum putet, in sortem provineias mittat, quae sententia h. I. nulla ratione ferri potest, particulam non sibi eiiciendam videri professus est, et Bekkerum ita habuit obsequentem, ut cam tamquam spuriam uncis circumdaret. Sed dum probabili ratione quomodo illa vox in antiquissimum librum illata sit, demonstretur, aliam rem expediendi viam quaeramus, et quod scriptum est explicare potius tentemus, quam cupi- dius ciiciamus. Atque Licinius, cum praetor, ne in provinciam iret, stato loco statisque diebus sacriſicia se habere iurasset, tum vero consul provinciam cum collega sortiri vellet, sive eo quod ante religionem interposuerat, sive quod tum provinciam cupiebat, vel violare iusiurandum, vel sine iusta causa dedisse videri debebat, atque talem se praebebat, qui notam et animadversio- nem senatus vix posset effugere. Itaque Cassius cum alterutrum notandum esse pro certo ha- beret, tamen utrum magis senatus sit improbaturus vel ambigebat, vel ambigere se simulabat. Iloc ergo Livius consulem vult dicere: si contra quam ipsi videatur, obstrictum autem putabat collegam iureiurando interposito et eius vindicem senatum fore se sperare simulabat, id potius reprehendere velit senatus, quod in practura, ne in provinciam iret, iusiurandum dederit, et non recte datum vituperare, quam id notandum statuat, quod tum cupidius sortem sibi vindi- cet, eique se indulgere significet, tamen se in senatus Potestate futurum. Qune si recte a me sunt disputata, frustra sollicitatam esse cod. scripturam, patet, opinor, neque Gronovii coniecturam, neque Rupertii, qui pro non scribi iubet nunc, admittendam essc. Qune Baumgarten-Crusii de hoc loco fuerit sententia difficile est ad iudicandum; sensus, inquit, faci- lior esset, si legeres: magis quid, seu: quidquid velit, et mox se quidem. Ouae duomodo cum ceteris verbis possint coniungi, ipse videat; temporibus variatis qui offendatur, creqo fore neminem; vid. Krüger. in libro qui inscribitur: Grammatische Untersuchungen II. p. 53. sqd. J Aliis locis negatio a criticis non recte videtur adiecta Atque nescio an recentissimus Livii editor, alias cautissimus, ita peccaverit l. 30, 40, 3, ubi hacc leguntur: ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensium bugna, fFinemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuissct; adiccit Verminam ctiam, Syphacis filium, quac parva bene gestac rei accessio crat, devictum. Hoc loco Alschefskius propterea quod, cum ma- iore illo cum Carthaginiensibus proelio supremo viginti milia hostium cecidissent; in hac altera cum Vermina pugna quindecim milia, haec victoria accessio prioris victoriae dici posset, non parva accessio, haud parva legendum esse suspicatus est et ita edidit. In eadem sententia recentiorum nonnullorum codicum librarios fuisse inde apparet, quod non parva, quod recte a Livii usu abhorrere Alschefskius indicat, scripserunt; in antiquioribus et melioribus libris ne- gatio non legitur. Atque recte videtur abesse. Nam non ex caesorum tantum multftudine vi- ctoria aestimabatur, sed ex periculo atque discrimine, et nullo vel levi certamine parta non adeo magni putabatur; cf. 23, 49. 24, 42. 25, 1 all. Deinde hoc maxime attendendum est, illa verba: quac erat non legato Scipionis tribui, iisque suam sententiam aperuisse Livium; cuius animo, id quod antecedentia satis declarant, cum totum illud bellum maxime omnium memorabile, quae unquam gesta sunt, obversaretur, supremum illud proelium, quo finitum est, tantum debebat iudicare, cum quo viv alia ulla compararetur, nedum ista cum Vermina pugna.
Neque enim Vermina Ilannibali duci conferri poterat, neque illius tumultuarius exercitus, Sy-
corre tur. krey. et pl ex iis adwin num! kactun ret, parti⸗ quie ieet erat dnten veri⸗ non


