gravate— cuperet, etsi Heusingero placuit, et nimium a codd. vestigiis recedit, neque Livii consuetudini accommodatum esse videtur. Is enim, licet Cicero non gravate dicere ma- luerit(cf. Stürenburg ad Cic. p. Arch. p. 68.), cum v. gravate et gravatim negationem haud coniunxit. Vid. lib. 21, 24, 5: haud gravate ad Poenum venerunt; 1, 2, 3: haud gravatim socia arma Rutulis iunxit: 3, 4, 6: cum haud gravate venissent. Si quis autem pro id gravate legendum censeret haud gravate, non solum vv. non quin, sed etiam: necdum enim, ne turbarent et conciderent sententiam, essent immutanda. Quod cum nemo possit committere, quin temeritatis crimen suscipiat, Livius non tam cur gravate conces- serit colloquium significasse, quam, cum propter plura quae interposuit verba ab inchoata senten- tia discessisset, eam causam, propter quam permiserit colloquium, reddidisse putandus est. Id- que eo facilius potest excusari, quod verba quae inseruit: necdum enim sciebat, utrum suc- cessor sibi mitteretur— an imperium prorogaretur, non tantum ea quae praecedunt explicant, sed etiam causam continent, cur Quintius sibi illo quidem tempore rem trahendam esse et propterea Philippo colloquium dandum statueret; prorogato enim imperio Livius cap. 37 extr.„et ipse, inquit, avidior victoriae quam pacis neque colloquium postea Philippo dedit“ etc. Non adeo rara esse apud Livium anacolutha docuerunt Walchius p. 185. Fabri ad 21, 1, 3. Bött- cher T. Livii de rebus Syracusanis capita p. 11., et quam facile propter illas particulas, qui- bus Livius h. l. usus est, suspensa relinquatur oratio aliorum scriptorum exempla docent. Cf. Cic. Or. 11, 37. pr. Quint. 3, 11. Matthiae ad orat. de imp. Pompei. 24, 70.
Neque vero sine causa Gronovio displicuerunt, quae 1. 3. 5, S. hoc modo eduntur: qui(Ae- quos dicit) caede legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri botuere, cum compulsi in castra rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares. venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quintius— subvenisset. Displicuit igitur Gronovio dissolutum et inconcinnum dicendi genus, quod non ferendum esse recte iudicavit. Accedit aliud. Quid enim, si Aequi Romanos nulla re pares rursus obsidentes nulla vi poterant arceri, quominus castra expugnarent prohibuit? nam non esse occupata sta- tim subiicitur. Neque a cdd. illa quae Drakenb. recepit et defendit multum habent praesidii. Ex melioribus enim libris solus Leidens. Icum comp ulsi exhibet; in Harlei. I, de cuius au- toritate recte iudicavit Wimmer(Observatt. Livianae p. VI.), et qui optimis non multum cedit Pal. II. quin scriptum est. Quod et aptam habet sententiam, nec desunt similes loci. Ita l. 5, 28 Liv.„non tulit, inquit, senatus, quin sine mora voti liberaretur;“ 9, 26, 10:„appellantibus tribu- nos nemo erat auxilio, quin nomina reciperentur;“ quibus adde: 7, 22; Caes. b. c. 2, 12. Cic. Fam. 12, 13, 2. Itaque iam displicet, quod olim suspicabar legendum esse: quin— obsi- dentur. Doeringium autem, qui vulgatam probam esse existimat, Schellerumque Observatt. p. 283. venisset utique suadentem non moramur. Sincera est enim meliorum cdd. lectio et iure a Bekkero recepta. ⁵)
Nec desunt loci a criticis non satis caute vel deleta vel addita negatione deformati magis quam restituti. Eiusmodi locum deprehendisse mihi videor 1. 42, 32, 3:; si senatus non
5) Quod autem Fr. Gron. I. 29, 24, 7. coniecit scribendum esse: itaque iam satis omnibus instru- ctis, quin et re iam non ultra recipiente cunctationem nemo, opinor, probabit; nam neque part. quin hic est locus, neque codd. addicunt. In optimis enim libris est: instructisque, et videtur verbum aliquod esse praetermissum, quod si Livii usum spectes, vix dubites, quin par a- tis, quae voxv etiam 27, 28, 5. intercidit, fuerit; cf. 7, 23. 10, 16. 25, 38. 22, 19. 43, 3 all. Itaque Drak, non est probandus, qui de J. Gron. coniectura, uno codice confirmata, paratis scripsit pro
satis


