— 6—
quodscelere eius ³) prope ut victima mactata Delphis esset. cf. ib. 57, 4. 58, 14. 60. 65 ext. Quod cum Livius sensisset, et proximam veramque invidiae causam aemula- tionem fuisse perspexisset, quo gravius quoque maiore cum vi eam sententiam exprimeret, novo quasi impetu capto addere, quam cum antecedentibus, a quibus re ipsa sunt separata, coniungere maluit. Itaque hoc fere Livius dicit: si quis causam, cur Persei victoriae Perga- menus rex non faverit, quaerere velit non opus esse cam a paternis inimicitiis repetere, cum ipso- rum regum animos odium stimulaverit vehementissimum; veram autem causam invidiae fuisse aemulationem. Ita brevitatem orationis et inde ortam qualemcunque asperitatem non anxie a Livio vitatam(cf. 28, 16, 12. 38, 21, II. 43, 18, I; Walch. p. 178; Büttner p. 89.), et copulativae particulae defectum, quem apud nostrum non ita rarum esse Drak. ad 9, 37, 5. et ad 36, 31, 11. Fabri ad 21, II. docuerunt, praesertim in iis sententiis, quae gradationem habent(cf. 3, 20 ext. 45, 25, 12.), et rei ratio et Livii consilium facile excusat. Magis singu- lare esse videtur, quod etiam copula abest. Sed ne hoc quidem a Livii usu abhorrere satis constat. Cf. Fabri ad 22, 31, 11; Alschefski ad lib. tric. p. LIV. I. S, 15. 10, 19. 21, 53. 24, 36, 4: versum ab Italia bellum, adeo uterque popolus in Siciliam intentus, fuisse videri, ubi Bekkerus acuta illa quidem sed non necessaria coniectura fuit scriben- dum esse censet; add. Cic. Dei. 9, 25. in Rull. 2, 30, 82. Phil. 1, 1. 2, 23. 12, 1, 1. all. Si quis autem necessariam eam esse putet, non pertinaciter negabo, erat inter ea regum, cum a Livio esset positum, ut cognato loco 35, 13, 7, a librario esse praetermissum. lIam cum iis quae hactenus tractavimus causae cur Persei victoriae non faverit Eumenes essent redditae; Du- kerus et Walchius iis quae deinceps sequuntur cur bellum cum Perseo gerere noluerit explicari censuerunt. Sed Livius ut Eumenem, cum per biennium summa ope bellum gessisset, tum demum de gratia cum inimico ineunda consilium cepisse non fusius narrare, sed e rerum serie intel- ligi maluit; ita in iis quae sequuntur, ab illis quae supra posuit paullulum deflectens, non tam causas cur bellum gerere noluerit, quam quibus rationibus permotus operam suam vendi- tare, et mercede pacem Perseo comparare statuerit exposuit. Eo enim omnis tendit oratio idque magis adeo appareret, si quae verbis: cernebat et Persea responderent: et Ro- manos, neque constructione mutata: Romanos quoque posuisset. 4)
Nescio an ex eodem genere sint, quae leguntur I. 32, 32, 5: id(colloquium) gravate regi concessum est, non quin cuperet Quintius perse partim armis partim conditionibus confectum videri bellum: necdum enim sciebat—. aptum au- tem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedentirem inclinare. Recte quidem Gronovius veram causam cur difficulter colloquinm concesserit desiderat; nam iis quae sequuntur: aptum autem etc. potius cur non gravate permiserit explicatum est. Sed quod a Livio profectum esse censet: id non
3) Non placet eius, suspicor Livium scripsisse regis scilicet Macedonum, quod facile e v. Macedonici colligitur. Idem verbum Livio restituendum censeo 42, 63, 1, nisi praestat vim superbiamque experti Persei.
4) Etiam cap. seq sincera esse videtur cod. seriptura: cum pecuniam tutam et pacem habere per Eumenem(posset). Neque enim parvam pecuniae summam, qune pro pacis mercede Eu- meni erat danda Livius intellexit, sed thesauros regios per longum tempus cumulatos; et irridens Persei avaritiam, omnem illam pecuninm cui tanta cura incubaret, tutam a Romanis habiturum fuisse dicit, si a pusillo et contracto animo impetrare potuisset, ut exiguam partem Eumeni daret. In iis quae sequuntur fortasse legendum: aut reiectus. Vide locum huic geminum, C. p. Lig. 9, 26. Contra I. 25, 37, 19. Dukerus probabiliter emendavit refecturum.


