— 5—
plurihus interpositis neglecta adversatira particula quae negativae responderet, solam posuisse comparativam, et ultima verba: militum magis etc. ad aliud verbum atque initio statuerat, accomodasse. Quodsi igitur Kreyssigius voc. in in cod. invenit, recte fecit, quod eam exsulare noluit; sin minus, facile hoc additamento carebimus, quod ad sententiarum rationem explican- dam non requiritur. Magis adeo alius huius generis locus criticis offensioni fuit. Lib. 44, 25, 1. haec leguntur: Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eum invadere animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiace erant, quam ipsorum odiis inter se accensae. non ea regum aemulatio, ut acquo animo Persea tantas apisci opbes, tantamdque gloriam, quanta Romanis victis eum mane- bat, Eumenes visurus fuerit. De huius loci integritate nemo ante Dukerum dubitavit, qui, cum verbis non tam— visurus fuerit causas cur Eumenes non faverit Persei vieto- riac reddi recte vidisset, sententias autem non apte coniunctas et verba mon ea regum ac- mulatio obscuriora esse putaret, coniectura, quae ipsi non audacissima visa est, ita locum conformare voluit: non tam quia— etiam ipsorum— quam ea. Sed aliter visum est Walchio. Is enim p. 264. propter ipsam audaciam et licentiam explosa et reiecta illa coniectu- ra, cum docte quidem, sed non satis accurate, nam quos huc pertinere arbitratur locos J. 26, 46. 32, 4. ab hoc dicendi genere esse alienos quilibet facile sentiet, non id ubivis particulas mon tam, non tantum sequi, quod vulgaris grammaticae praccepta suaderent, et saepius mutata constructione suspensam relinqui orationem probasset(add. Drak. ad 37, 51, 9. Kritz. ad Sall. Iug. p. 533. Otto ad Cic. de Fin. 1, 1, 1.), coniecit Livium scripsisse: non tam— erant, quin ipsorum— accensae, non ca aemulatio(erat) etc.; ut iam non ip- sorum inimicitiae, sed aemulatio regum opponeretur paternis inimicitiis. Sed tantum abest ut hac ratione asperitas quaedam orationis evitetur, ut etiam augeatur et minus commode singula coe- ant, et quae naturali quodam vinculo continentur orationis membra disiiciantur. Quis enim est, qui non sentiat nihil aptius cum patrum inimicitiis comparari posse quam odia filiorum, et non facta ea comparatione hiare orationem censeat, componi vero patrum inimicitias et filiorum aemulationem aegre ferat? Huc accedit, quod sententia illa, quam a particula q uin Walchius incipere voluit, ita interponitur, ut paene nullam habeat vim, cum ipsa particula ei inesse maximam significet. Itaque IIeusinger, Drakenborchium secutus, qui accensis coniecerat, locum hoc modo conformavit: non tam— erant, quam quod ipsorum odiis inter se accensa ea erat regum aemulatio etc., quam coniecturam, omissis vv. q uod et erat non solum Tafelius, sed, quod mirari satis non possum, Bekkerus assensu suo comprobavit et recepit. Nam praeterquam quod hoc commentum iisdem difficultatibus premitur, quibus Walchii rationem impediri supra docuimus, etiam hoc novum et inauditum est- quod Heusin- ger aemulationem, quam odii causam esse constat, accendi odio et procreari opinatur. In qua sententia quantus sit error ut intelligatur Plinii locum apponamus, Panegyr. 84: ea(aemulatio- nem dicit) porro nascitur ex coniunctione. alitur acqualitate, exardeseit in- vidia, cuius finis est odium; adde Liv. 26, 38: aemulationem profecto et odium esse; et Cic. Tus. 4, 8, 17. lam vero si ipsarum sententiarum rationem consideramus, facile apparet, non magis paternas inimicitias quam ipsorum regum odia veram causam esse cur Eu- menes vincere Perseum noluerit, quae non tam hoc efficiant, quam ad bellum gerendum im- pellant, et ita Livius I. 42, 18, 4: Eumenes— p rofectus Pergamum praeter pri- stinum odium etiam recenti scelere Persei stimulante, summa vi parabat bellum; et ib. 29, 1: Eumenem cum vetus odium stimulabat, tum recens ira,


