— 4—
quo itineris faciendi consilium ceperat, necdum iter susceperat, propter ea, quae antecedunt: per quas iturus erat accipi possunt; neque, si ipse civitates adiisset, adversarius regis in senatn Romano(cf. 42, 11. sqd.) rem tam aptam ad suspicionem et crimen augendum silentio praeteriisset. lIam cum ipse rex civitates non adierit, quo tandem modo eas sibi conciliavit? Id ipsum explicatum esse puto illis vy.: aut legatos aut literas dimisit; in quibus tan- tum abest, ut particula sed requiratur, ut omissa sit partic. explicativa, quam sexcentis locis a Livio non additam esse constat. Deinde non satis attenderunt, quod respondeat verbis: non tantum non omissum esse et audaciore coniectura addendum; respondent enim vv. rum maxime etc., quae Livius quo fortius eam sententiam exprimeret, plurimum regis,
Achaeo-
ut cum Achacis in gratiam rediret, interfuisse, et propter maiorem verborum interpositorum ambitum paullu- lum mutata adiecit constructione, quae hoc loco eo iustiorem habet excusationem, quod ita ad ea tradenda, quae in Achaeorum concilio actae sint, aditum sibi patefecit. Ab omnibus autem Graeciae civitatibus, quod Crev et Ieusing. Livium dixisse volunt, ne poterat quidem rex petere, ut simultatium, quae cum patre fuissent obliti secum amieitiam instituerent; non omnes enim alieno a Philippo animo fuisse, nonnullas tum iam Perseo conciliatas satis constat, veluti Bocotii et semper Philippi partium fuerunt, et illo tempore cum Perseo foedere vi- dentur fuisse coniuncti; Aetoli ipsi et legatos ad regem miserunt et praesidium petiverunt cf. 42, 12. 38; Achaeos vero non per legatos et literas, sed donis sibi conciliare conatus est; cf. cap. 24, 19. Denique quod hic Livium tradidisse volunt, alio loco I. 42. 5, 1. exposuit. Admodum similis et eadem ratione defendendus est locus J. 45, 38, 4: erratis mili- tes, si triumphum imperatoris tantum et non militum duoque et universi populi Romani esse dccus censetis. non unius hoc Paulli. multi etiam, qui ab senatu non impetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt. nemo L. Paullo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest, duam C. Lutatio primi punici belli.— nec L. Paullum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet. militum magis in hoc universique p. R. fama agitur, primum etc. Plerique ceritici de hnius loci conformatione dubitarunt, et Gronovius quidem nimis dissolutum et abruptum dicendi genus incusans, verbis traiectis legendum esse cen sebat: imperatoris tantum, si unius hunc Paulli et non etc. qua audaciore conie- ctura omnis sententiae nexus tollitur, neque enim quae sequuntur: militum magis etc. illis loco motis habent quo referantur. Crevierius satis habuit monere, sibi plura videri intercidisse; Ileusinger audacius ut solet mutatis quibusdam pluribus additis verbis hacc interpretatus est: non, unius hoc Paulli si esset, faceret, quod fecerunt multi etiam. qui ab senatu non impetrarunt triumphum? in monte Albano triumpharunt. Solus Kreyssigius quae sit sententiarum ratio videtur perspexisse. Is enim scripsit: non unius in hoc Paulli, quo ni fallor significare voluit, id quod verissimum est, respondere his ver- bis quae infra sequnntur: militum magis etc. Cum enim vv. non unius hoc Paulli signiſi- casset magis quam aperte explicasset, non unius Paulli interesse, ut triumphus sibi concede- retur, vehementiore quodam impetu commotus, statim cur ita statueret, et liberiore quidem constructione causas adiecit. Hoc enim dicit: si unius Paulli interesset triumphare, senatu in- tercedente, id quod multi fecerint, in monte Albano triumphum agere posse; sed tantam esse victoriam, ut seuatus denegare non possit triumphum; tantum virum Aemilium, ut facile illo honore careat: itaque populi et militum magis interesse triumphari, quod iis, quae deinceps sequuntur per partes explicat. Atque credibile est Livinm cum illa scriberet: non unius hoc Paulli voluisse ea quae sequerentur ita conformare, ut congruerent cum antecedentibus. sed
plurih compt aceon noluii dam
Eun- hab ddit tant hat, qui, rige mulc conlo WMalcl 1a. Cl 46. 32 non t mutate ad Sal erant sorum ration ant, 6 qui n lacta aema ineip man loe- aàc non


