Jahrgang 
1840
Einzelbild herunterladen

3

Tuscul. 1, 40, 97: vadit in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates; ib. 3, 31, 76. Vid. Klotz ad h. I. et Otto ad Cic. de Fin. 2, 3, 6. Itaque non dubito, quin Livius, cum templum scriberet, ita sit locutus, ac si ante vel adit vel petit dixisset; aut, quae Doeringii est sententia, quam cur adeo contortam esse Kreyssigius credat ego non perspicio, tale aliquod vocabulum ex antecedentibus intelligi volu- erit. ²)

Veniamus ad alium locum, qui et ipse sine iusta causa est tentatus. Lib. 41I, 22, 7. haec habemus: nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare. aut legatos aut literas dimisit, petens ne diutius simultatium, quae cum patre suo fuissent, meminissent; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat. Sigonius h. J. requirit partic. sed; Crevierius addi iubet: sed circa omnes Graeciae civitates; Heusinger: circa omnia Graecorum concilia. Videntur autem illi in ea opinione fuisse, ut puta- rent, civitates, per quas iter fecit, ipsum regem coram adiisse, ad ceteras istas legatos et literas misisse. In qua si fuerunt, profecto errarunt, neque enim verba illa nisi de tempore

2) Multi sunt loc, ubi propter diffcultates nescio quas codd. lectionem editores repudiarunt, quorum pancos placet attingere. Sic J. 27, 1, 7. editur: par audacia Romanus, consilio et viri- bus impar conflixit, sed optt. libb. pari exhibent, quod non sprevissent, si meminissent solere ita Livium orationem variare, vid. quae de consimili loco in prima partic. p. 15. disputavimus. L. 28, 43, 1. in codd. est: inveterata prudentiae fama, quod immerito a Drakenb. negle- ctum recte a recentioribus est restitutum. Eo magis miror eosdem reliquisse l. 29, 32, 2: praem io- rum que ingentium spe, in codd. enim est ingenti, et frequentata est Livio haec hypallage quam ferunt, cf. Sebodii et Jahnii Archiv vol. I. p. 433. Walch ad Tac. Agric. p. 138. Benecke ad Cic. de imp. Pomp. p. 170. Klotz ad Cat. mai. p. 102. Nescio an idem vocabulum Livio reddendum sit l. 29, 26, 5, ubi quae vulgo leguntur: partim suapte fortuna quadam ingentis d incrementa gloriae celebratus cdd. autoritate destituuntur, quorum optimi ingenti habent. In eo autem non dubito quin sit acquiescendum, nam magna sane est fortuna, si quis ad incrementa gloriae celebratur. Certe aptior est haec sententia quam quae Walchio in vulgata contineri visa est: partim sub initia increscentis gloriae celebratus. Itane vero? ingentem gloriam nihil differre censes ab in- crescente? Ceterum recte Walchius verba et fortibus factis et suapte fortuna ad v. converterat pertinere censet, in eo tamen falsus, quod Gronovium in eadem sententia ſuisse putat. Quae l. 28, 39, 12. in codd. plerisque omnibus leguntur: quod nobis non tam fructu iucundius est quam ultione nescio an aliquid praesidii habeant a loco simillimo Cic. pro Dei. 3, 8; cf. ad h. l. Benecke, Klotz, Soldan. 27, 30, 5. editur: non tanta pro Aetolis cura erat, ferocioribus quam pro ingeniis Graecorum gentis; in codd. est ferocioris, quod videndum an Livius dixe- rit, qui non ubique severioribus grammaticorum de appositione praeceptis se adstrinxerit(cf. 29, 2, 2: per agrum Ausetanum, hostico tanquam pacato; 38, 40, 7. Fabri ad 21, 41, 4.); et hoc loco etiam facilius inchoatam constructionem relinquere potuerit, quod illa rarior sane et minus usitata, altera et frequentata esset et aptissima. 28, 20, 2. in codd. est: conspexerunt editissimam urbis partem, quae rupepraealta tegebatur neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam, reposuerunt: quia, solus Gebhardus recte habere cdd. scripturam perspexit, cf. Benecke ad Cic. pro Lig. 9, 28. Etiam J. 23, 5, 5. genuinum reddere videntur codd: ut qui (Gel quia, a litera enim prima sequentis voc. adhaesit praecedenti) aliquid habeamus; quod editur ut quasi in perpaucis et minoris autoritatis libris est, propter tanquam quod sequitur in- vectum; illud: ut qui explices, ut, cum nos habeamus etc. Ceterum non constat unde Bekkerus in Put. qui extare rescierit. Sed idem I. 45, 24. de Perizonii coniectura recte quia dedit. Ob- literata est vera lectio 29, 4, 4. ubi e deterioribus libris dederunt: missi et ad duos imperato- res, meliores ad suos habere e Gronov. et Drak. silentio colligitur, et apte Hannibal et Mago externis regibus opponuntur ante commemoratis.

1*