— 2—
Nam sicut urere saepe significat exsiccare, ita arere eam conditionem, quae urendo effici- tur, indicat; ex quo verbo cum formatum sit adiectivum aridus, unde ortum est verbum ardere, non mirum esse potest utrumque non origine solum sed etiam notionis cognatione cum illa radice esse coniunctum, et summam ariditatem vel igne torrente vel sole urente vel aliqua causa ortam designare; cf. Döderlin. Synon. Lat. 4, 114. lam si urere sitis fauces(cf. IIor. Sat. 1, 2, 114.) recte dicitur, nescio an fauces, quae siti uruntur, et maiore adeo vi, quam arentes a Livio ardentes dici potuerint. Cf. Lucret. 6, 1171. ¹)
Lib. 45, 27, 9: A Chalcide Aulidem traiicit, trium milium spatio distan- tem, portum inclitum statione quondam mille navium Agamemnoniae clas- sis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia vietima aris admota, rex ille regum petiit. De huius loci integritate nemo ante Kreyssigium du- bitavit, qui cum in cod. legeretur: Dianaeque templum et seripsit Dianaeque tem- plo et Melet. specimine I. p. 17. sententiam suam, quae a Bekkero tacite est comprobata, ar- gumentis confirmavit. Mihi vero cod. scriptura quo se defendat multum videtur habere. Nam navium quidem statione portus inclitus esse potest, neque vero templo, quo ipsa urbs nobili- tatur. Neque hoc Livius dicit, portum, quod et statione navium et templo memorabilis esset,
consulem adiisse, sed et portum et templum spectasse eum tradit, portum, quod inclutus esset- P P„ P„
navium statione, templum, propter celebratum illud Agamemnonis sacrificium. Quae quidem loci ratio recepta quae recentioribus placuit coniectura magnopere perturbatur. Quod tamen Kreyssigius vel non recte vel non nisi contorte vulgatam explicari posse censet, vereor ut me- minerit haud raro cum alios scriptores tum Livium illam verborum conformationem quam αm Lνοι öappellant admisisse. Sic locum simillimum 1. 42, 49 extr.⸗ cum iis consul Brundi- sium ad exercitum, atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nym- phaeum— posuit castra nemo sollicitavit praeter Drakenborchium; idque eo mirabilius vi- detur, quod alios eiusmodi locos egregie explicavit, veluti illum, qui immerito a Kreyssigio immutatus est, I. 31, 46, 10: et pondere ingenti saxa iaciebant, et cuniculos etc. cf. Duker ad 1, 33, 6. Drak. ad 3, 67, 13. Walch Emend. Livv. p. 229. Cic. Disputatt.
1) Recte cap. seq. Kreyssig. et eum secutus Bekkerus saepsissent secripserunt; non ita probandum est, quod Bekkerus J. 44, 5, 9. repudiata cod. scriptura: neque an infestus is locus essetsae- ptus undique circumspiciendi spatium fuit, suam coniecturam: saeptis undique recipere non dubitavit. Nam id ipsum, quod locus undique saeptus erat, quominus circumspicere possent Romanos prohibuit. Neque hoc uno loco Livius ita est locutus; cf. 25, 16, 18: in valle silva ac montibus saepta; add. 2, 11. 24, 21. 25, 11. all. Quae loco simillimo I. 28, 33, 2. le- guntur: campus antemontibus circasaeptus erat de mendo mihi suspecta sunt; nam neque ante satis apte dictum est, et paullo post legimus: angusta, sicut ante dictum est, vallis, de- inde: loci angustiae, tum: in arto pugna. His de causis Livio restituendum esse existimo: campus arte montibus circa saeptus. Contra l. 26, 17, 5, ubi in optimis libris scriptum est: huius saltus fauces Nero in arte res esset caduceatorem misit non tam arte sacpsisset, quod Gron. couiecit, latere, quam aliquid excidisse videtur. Tentabam, Rubenium a vero prope abfuisse ratus, Nero insedit. Poenus cum in arto res esset. Ita apparet
oquomodo librarii a primis v. insedit literis ad alterum in aberraverint. Poeni autem mentionem esse factam siguificat quod Lequitur Romanus. Otto, qui in Divinatt. Livv. p. 64. hunc locum tractavit,
quomodo cum interciderit, neque his probatis quod additur praedicatum ad Neronem referri non po- test. Neque l. 29, 32, 4: faucibusutrinque obsessis sollicitandum et cum Gron. obsaeptis reponendum esse videtur; et l. 28, 22, 12. ubi in libb. mss. est; quam ut egredi posse moeni- bus auderent, a Livio esse existimem: q. u. egredi obsessi moenibus auderent.
ad priorem Gronovii coniecturam: cum insedisset adiecit particulam et. Sed neque intelligitur
„—ͤ——


