Jahrgang 
1840
Einzelbild herunterladen

Lib. XLIV, 38, 8. Nihilne interest, utrum militem, quem neque viae la- bor hodie, neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma eapere iubeas? an longo itinere fatigatum, et onere fessum, ma- dentem sudore, ardentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pul- vere, torrentem meridiano sole, hosti obiicias recenti, quieto? etc. In his verbis, quae, quemadmodum a Grynaeo sunt edita, descripsimus, quaedam ad loquendi con- suetudinem non accomodata esse facile apparet. Itaque laudandi sunt recentiores editores, quod Perizonio obsecuti torrente seripserunt, ubi ante torrentem erat, et de Fr. Gronovii con- jectura pro quieto, cui vocabulo Livius aliam vim subiectam esse voluit(cf. 2, 64; 3, 22.) reposuerunt requieto, cuius prima syllaba propter antecedentis vocis similitudinem facile a librario praetermitti potuit. Sed cur Kreyssigius, etsi in cod. Vindob. onere fessum seri- ptum est, tamen opere fessum in Livii orationem receperit iustam causam exputare non possum. Sicut enim priore loco, ubi Aemilius suo consilio factum esse gloriatur, ut milites castris pridie munitis nullo labore fatigati illo die in aciem ducerentur, recte operis laborem mi- lites fatigasse negat; ita altero loco, quo eorum sententiam perstringit, quibus ex via in proe- lium duci exercitum placuerat, opere fessos alienum esse videtur et ab oratoris consilio abhorrens. Et hos quidem contra morem Romanum neque opere perfecto, neque castris mu- nitis, neque alia ulla re provisa hosti exercitum obiiciendum statuisse, et har potissimum no- tandum et reprehendendum putavisse consulem ipse cap. seq.: an nihil nostri habentes praeter nudum solum in quo pugnaremus? etc., qui locus recte est a Kreyssigio explicatus(cf. Vann. crit. p. 64.), ita declaravit, ut nemo de cius sententia posset dubitare. lIam quae haec est dispu- tandi ratio, ut quod alterum nolaisse atque adeo improbasse dicis, id ac si voluisset in eo re- prehendas? Neque sotum iustus orationis cursus recepta illa coniectura pertürbatur, sed etiam ipsa sententia pervertitur. Toto enim loco de incommodis itineris agithr, et viae lomitudine commemorata cetera quae proficiscentibus molestiam creare solent receſſsentur, sudor, pulvis, alia, unum illud, quod de opere interponitur, non ad viam pertinet, sed ad castrorum mu- nitionem, id vero, quod in agmine militibus molestissimum est, eiicitur. Apte autem onere fessos milites dici cos, qui sarcinarum onere gestato defatigati sunt, etsi ex ipsa verbi na- tura cogi potest, addam tamen quaedam exempla. Sic Livius J. 9, 31, 9: ut quisque, inquit, liberaverat se onere-coibant.(f. 21, 27. 38, 40. Bell. Afr. 75: existi- mabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse. Denique aliis locis, ubi huius rei mentio fit, nihil de opere additum est, neque l. 44, 40, 2: nec fessos ut pridie ex via neque trepidantes in acie instruenda rgres- surus erat; neque I. 45, 37, 9: eodem die et iter fecisti et in aciem ex iti- nere duxisti. Ex his patere arbitror, quo iure Bekkerus, cum obviam haberet veterem lectionem, ne indicare quidem dignatus sit; coniecturam illam receperit. Idem paullo post, ubi in cod. ardentibus seriptum est, de Florebelli coniectura arentibus edidit. Quam cum etiam Gronovius fecisset, tamen veterem scripturam non ausus est movere. Et recte quidem.

1