Jahrgang 
1839
Einzelbild herunterladen

10

Transeo nunc ad Hippolytum. Ibi post Veneris prologum Hippolytus cum famulis ac vena- tionis comitibus in scenam prodit celebraturus Dianam, venationis deam ac praesidem, carmine chorico. Id quoniam brevius est, totum hic ex Monkii editione describamus.

IIIIOATTOEZ. 5786,9 deidovreg, Erεο9'e, Tdν ς odœαυναν 60 Aorsuuν, Aoreυν, ⁴μριαμεοα. OEPAIIONTEZ. xdrviœα, zrνοα, Geεανordra, Zovdg peveov, Taεos, Taο μοωοι, αοᷣ AHaroðg aœαx ò Horsut, 65 œƷν⁴οτ νπ mπααοεέωυναν à eαν μνν ονοσνν valsig su‿αœατeοεε ν ddν Zaνg zoluνονυoνoo. [Xaæοει ⁴μ⁴5οι, αuαra, 70 aœαdloraæ ν ur auurov xαονεεέυναιαν‿⁴dLοτe.] Versus uncis inclusos primum Hermannus in Observatt. critt. in Aeschylum et Euripidem Cap. XII, pP. 166. spurios censebat, quem secuti sunt Matthiae atque Hartungus p. 37., qui nescio qua de causa etiam illa Aœroũg Aorsut al Allos supposita habet. Hermannus autem ita:Ultima uti numeris haud sane sunt elegantissimis, ita deteriora etiam sunt, quod ad rem ipsam attinet. Nam cur haec, obsecro, iterantur? cur iisdem plane verbis? cur omisso ornatu, qui in superioribus erat? Si ornatiora superio- ribus et splendidiora essent, vis aliqua repetitioni et virtus accederet. Nunc tantum abest, ut ea, quae iam dicta sunt, augeantur hac repetitione, ut potius vis infringatur et motus omnis languescat. Complectar brevi: tam manifesta in his sunt interpretamenti indicia, ut mirer, quid sit, quod tam languidum additamentum nonm pridem eiectum fuerit. Hanc opinionem fateor mihi haud probabilem videri, quod quae IHermannus illis verbis explicata putat, tam plana sunt tamque facilia, ut eiusmodi interpretatione, quam rectius eorundem verborum repetitionem dixeris, minime

indigeant. Quare rationem circumspiciendam putavi, qua illam clausulam ita explicarem ac de-

fenderem, ut, cur ea ita neque aliter a poeta dicta essent, probe intelligeretur. Atque eam scholiastae suppeditare videntur. Haec enim ad IHlippolyti orationem adnotarunt: roðν‧ο Bο rôv æxauov †2σmν deννꝙ dμέννον ũk rods rouενονς 1 Iægolur ded uναν raνrc Aeyev. ErsOεν ο ν roν To, zu,dαᷣreo u Alssavνεle o⁴‿νμινε. AAA. 0

e 7 7 e Iæxdνo Paverr aauslsuerc,) daidovg rooroεouνa, ot drd, Spovv ol

Oνενπεενοι τ IQ᷑‿‿2ντ ᷣonptral. Inde chori personarum divisionem ac descriptionem iam antiquitus dubiam et incertam fuisse discimus, aliis libris carminis initium ministris, aliis IIippolyto adsignantibus. Atque eam dubitationem augent MS. E. et lib. P., qui cum vett. edd. finem Hip- polyto tribuunt, cuius nomen Par. A. B. D. omittunt, quare Valcken. Brunck. Monk. vss. 69. sqd. famulis continuant. Matthiae et Dindorf. revocarunt vulgarem scripturam; rectene an secus, nunc quaerere omitto. Hoc unum premere liceat, quod quidam libri scripti et omnes edd. vett. car- minis finem ab iis, quae proxime praecedunt, segregant aliique personae adscribunt. Jam vero considerantes famulorum carmen non possumus non mirari, quod quae totius carminis praecipua sunt deaeque laudes continent, non ab Hippolyto, cui Diana omnium maxime curae cordique fuft, sed ab eius sociis ac famulis canuntur. Id mihi quidem non satis apte institutum videtur. Quid multa? Apparet vulgarem personarum distributionem vel per se dubitationibus obnoxiam esse, ut