Jahrgang 
1839
Einzelbild herunterladen

9

poetam hic ex sua potius quam ex lasonis persona loqui: optare enim 00† οοσς̈ mεαά☚μαον εeμάνννα àr.og votum poetae proprium esse neque cadere in lasonis ingenium. Unde locum vix a quo- quam alio quam a nostro poeta profectum esse posse iure concludas, quem si interpolator suppo- suisset, haud dubie longe aliud quid dixisset, quam quod uni Euripidi convenire ac tribuendum videtur. Vid. Suppl. vss. 180. sqd., ubi Adrastus similiter ex poetae mente loquitur, etsi hunc locum praevideo nullam vim habiturum apud Hartungum, qui Supplices pariter atque Heraclidas totas spurias et Euripidi errore tributas esse sibi persuasum professus sit. Post Medeae colloquium cum Aegeo illa secum deliberat, quo modo lIasonem excipere vel potius decipere velit, et inter alia haec quoque dicit vss. 756. sqd. odνυι ιν αἀτι μαάααραανς εεέ pou, 8 l⁴œl doxer ol radra al al⁵ς ETeν pdαμανςι τυνοννναμνν odς rOOdOd ML Exel, Aανε εμνιμιμ⁵ο ⁸να αχάus ααα⁵αμς εέꝓννναμεινα. De versu penultimo Matthiae in adnotat. ita disserit:Versum deleri iusserunt Reis- kius in Misc. Lips. nov. V, p. 719. et Valcken. ad Phoen. 1286., quorum rationes satis leves esse ostendit Elmsleius. Gravius est, quod ille versus cum totius orationis contextu non satis cohaerere videtur, nisi subiici eum dicas ad explicandum praecedens zabra, ut saepe rro ponitur, ad sequens nomen masculini vel feminini generis referendum. Sed hoc ipsum, quod explicatio subiicitur, ubi non opus erat, interpolatorem prodere videtur. Itaque equi- dem versum hinc eiiciendum censeo. Atque hanc rationem probare videtur Hartungus, qui p. 46. idem statuit. Versum abesse posse non nego, sed debere minime concedo, quum omnem difficultatem, ob quam editores de interpolatione cogitarunt, alia explicatione penitus removeri videam. Recepta enim scriptura éxelv, in omnibus edd. vett. reperta, hanc nanciscimur verborum sententiam: dicam mihi haec placere et bene se habere nuptias regias, quas proditor celebraturus est. Continet quidem ille versus accuratiorem quandam pro- nominis zuöra explicationem, sed talem, qualem vix dicas interpolationis suspicionem movere posse. De Medeae v. 1929., quem Hartungus p. 27. ex Troadibus translatum putat, deque aliis eiusdem generis versibus dixi in disputatione de versibus in Euripidis Medea male repetitis, inserta Actis Soc. Gr. Vol. II, p. 144. sqqd. Duo alios huius fabulae locos, viro doctissimo suspectos, consulto praetermitto, leviores illos nec sane dignos, de quibus hic disputetur. Hoc tamen recte ab eo animadversum puto, quod infra carminis chorici versus 1105. sdd., ad senten- tiam certe non necessarios, eiiciendos dicit. lis enim remotis carmen in antistrophicam rationem, cuius in eo sunt apertissima vestigia, bene redire videmus. Attamen hac occasione oblata non possum quin pauca moneam de eiusdem carminis versibus Aad νο Lιν dονσœον κή υν, 09014 õoqlag Eveuen dαιν μμιν: ανο τ‿ε O pνοs εν τπιdα⁸ 2500¹G 161,89. O‿ dνπεαμονν το μυναναν. Cod. Par. A. B. D. Rom. A. B. Flor. 10. Havn. Lasc. habent xανιςσο0 ñJk d3,. Ald. rell. ανονσ 0 p. Utrumque contra metrum. Verba 2aoo5Köd⸗ di pévog continent Musgravii coniecturam, receptam a Brunckio sequentibusque editoribus praeter Porsonum atque Elmsleium, quorum ille x.Mανο⁷ο dvos coniecit, probatum ab Hermanno, hic aliam emendationem proposuit iusto audaciorem, quam percensere hic omitto. Etsi vero Musgravii Porsonique coniecturae bonae sunt as faciles, nescio tamen an facilius nec minus bene verba ita corrigi queant: xανοv"J pνο ν τποααά 2600¹ 16 9.