Jahrgang 
1839
Einzelbild herunterladen

6

communi aliqua sententia finire tam impense amavit, ut eiusmodi sententiae haud sciam an omissae magis offendere debeant, quam additae. Quam quidem consuetudinem hic eo minus neglectam crediderim, quod Electra iam de scena abit et post chori carmen nova persona, Mene- laus, adest. Accedit, quod, modo locus recte scribatur, omnia bene procedunt, ut versum, qui unde huc venerit vix perspicias, minime exturbari opus sit. Brunck. ex Par. A., optimo sane codice, edidit voο⁵ Ookdy idque recepit Bothius. Hanc scripturam, quam etiam Callistratum agnovisse scholia docent, fortasse quispiam ita defendat, ut ex plurali 60⁰105G; subiectum ad vo* 00εςι subaudiendum dicat. Sed quamvis ex praecedente numero plurali subiectum supplere Graecis haud inusitatum est(vid. Herm. ad Iph. Taur. 1143.), exempla tamen, quae contrariam rationem recte tueantur, adhuc desidero; et mihi quidem aliud esse videtur, si prae- cedit numerus pluralis, aliud, si sequitur. Callistrati autem scriptura vereor ne nihil sit nisi ipsius emendatio, requirentis sententiam communem, quam quidem tertia verbi persona reponere conatus sit. Sed eandem nanciscimur probantes id, quod plurimi codd. et editiones post Cante- rum suppeditant: v06 dogatyg, ita ut Electra ab Orestis allocutione ad sententiam generalem transire existimanda sit, quemadmodum etiam scholiastae locum interpretati sunt. In Ald. Brub. Hervag. 1. 2. Mosq. A. D. Aug. d. Flor. 17. Havn. scriptum habemus: voο* 00α els, quod fortasse ita defendendum videatur, ut indicativus ab el, quocum sœeν compositum est, pendeat, de qua dicendi ratione vid. Hermann. ad Iph. Aul. 1179. Sed equidem in utroque membro hie praetulerim coniunctivum, qui et simplicior est et librorum auctoritate stabilitur.

In Helena Theonoa orationem, qua se Menelai adventum cognitum habere significat, hoc modo finit vss. 887. sqq.

Tog 2', 219, d Bou˙lera Kördes,

Aεε̈α dοεν⁵⁵ρφ ν˙νμα⁴ςν˙ν ντνα d⁴αέ⁶σσ,

gr' α μιν μoα Gräοα ⁶ν lov,

aOννιαά Gνμμαά⁴ᷣονν, bg εᷣ τοετανοοεει τνε

2ενν, draꝝν νν vizvês voτιας vννs.

ris& dJ ²††2ᷣά●α ·:övds G7αυισ ĩεμ⁵

xlαονν, örασςα ϑeν ονmρμνν ες‿ρσσααο ε&ꝝ½; Duo ultimos versus Hartungus p. 42. removeri vult. Ridiculum est, inquit, quod Theonoe, cum initio nihil aliud, quam ut ipsasalva tutaque sit, prospexerit, postmo- dum se pietatem, rebus ceteris posthabitis omnibus, unice colere et respi- cere tam magnifice gloriatur. Delendi igitur sunt versus intempestive a d- diti. Non recte ita statuit vir doctissimus. In illis enim, quae utrumque versum praecedunt, vates ambigua ac dubia est, nuntietne fratri Menelaum adesse, an reticeat, nondum quidquam aperte elocuta, quo se Theoclymeno morigerari velle profiteatur, id quod duobus facit versibus extremis, iubens aliquam famularum ad regem nuntiatum ire. Nulla tamen abit, quoniam Helenam enixe ne se perdat Theonoe orantem conspiciunt. Deletis igitur illis versibus non poteris non maximopere mirari, cur tandem Helena tam anxie vati, ut sibi atque Menelao parcat nec utrumque perdere velit, precibus instet, cum illa se perdituram esse nondum significaverit. Accedit, quod ex ultimis Theonoae verbis, quibus se non prorsus alienam ab Ielenae ac Menelai salute ostendit, Helenam, ut in eo persistat, potius adhortaturam, quam, ne interitum parare velit, dehortaturam exspectamus.

Attamen ne nostra disputatio liberius circumvagetur et modo huc modo illuc deferatur, eligemus aliquot Medeae Hippolytique locos, ad unum omnes ex eo genere, quod, quoniam singuli loci ex ipsorum natura, sententia atque nexu ab interpolatione vindicari posse videntur, hic paulo diligentius considerare constituimus.

In Medea nutrici lasonem malum ac perfidum in amicos existere dicenti respondet pae- dagogus vss. 85. sqq.