Jahrgang 
1839
Einzelbild herunterladen

3

Thucydides lib. VIII, I. his verbis: Eg oͤs Ad-/juvas 2rsεο,ya d, drl ro2d sπoovv a! roig xdνν τνν τοαστ a‿rou roν νονιν αντsuyειν α ασρσ dνꝓεαdν, ν odro ye dyν τπαονυιοει ειεσ,εαε(αάινεzυ⁸ E Epνυœσν Tderob εν œαeν rois 5uαμᷣ̈τσοονυμνπνεναοο τν 6-rαν τον πα⁵νν ςαemσησν ν aνντοει υπ‿⁴σρεμινοα οεεμονπιο d œd 1019 TO*⁴ιμόμονςσ τι aœι ⁴μανε(εο μἀαρ dνπτσοοα τ aτονς Ʒεεαςανν( εππꝛπ⁶ασν ς Aꝛϋovra Tausdlavν. Plurimi autem illo tempore vates et fatidici, oraculorum institores et quaestuosissimi piarum fraudum caupones Athenis commorabantur, quorum artes quantum apud popellum superstitiosum valuerint, nemini ignotum est, et quum vel ex eo, quod civitatis principes haud raro illis uti solebant, ut populum quo vellent flectere possent, tum maxime ex Thucydidis narratione intelligitur, ubi isti nebulones Athenienses dεαααανννεα εeπσηκ⁴‿eριαν◻ς QQwõi,§de Tsllavy. Cfr. etiam Plutarch. Nic. 13. Non igitur dubitandum, quin illa vatum reprehensio genuina sit et ab ipso poeta eo consilio He- lenae inserta, ut spectatoribus populari studio gratificaretur et sibi laudem, fabulae victoriam pararet. Ultima autem verba, quae Hartungus disputationi adiecit, aut prorsus non intelligo, aut, si intelligo, eis, quae antecedentibus probare vult, aperte contradicunt. Sunt enim haec: Quare non dubito, quin illa huc sint ex Menandri aliqua comoedia translata, quem sic de divinatione sensisse haec illius verba testantur:

6 eεοτον νοουν ˙μμων gdvriνς dοιτs εοτι υυιμου ˙νjꝗ αëμμα. Celebratissima autem fuit Helena fabula, ut non sit mirandum, quod ad eam Menander respexerit. At vero si Menander in aliqua comoedia Euripidis Helenam respexit, debebat certe in ea invenire ad quod posset respicere; unde potius Helenae locum genuinum esse concludas, Menandri autem versus illinc expressos.

Non iniucundum foret neque inutile, totam illam disputationem, qua Hartungus Euripidis interpolationes indagare et in lucem protrahere conatus est, percensere et accuratius exempla con- siderare, quibus aliquam vod'elas suspicionem subesse voluit. Verumtamen hoc facere et longius est, quam ut huius scriptiunculae angustiis coarctari queat, et prohibitum ea disputandi ratione, qua viro doctissimo uti placuit. Etenim omnis eius disputatio hoc fundamento nititur, ut Euripi- dem poetam longe meliorem, quam qui interpretibus visus sit, fuisse contendat. Quod quemad- modum per se verum esse potest, ita perspicua explicatione ac demonstratione vel maxime in- diget. Nam cum Euripidis interpolationum indagatio neque a libris manu scriptis neque a scho- liastis, qui hodie extant, quidquam auxilii sperare queat, sed sola posita sit in explicando scriptoris ingenio, in cognoscenda fabularum natura atque consilio, in consideranda sententiarum verborumque vi atque nexu, in exquirendo denique quid personis ac rebus probe conveniat: sponte intelligitur, hoc ante omnia certissime constare debere, qualis poeta Euripides fuisse existimandus et quale consilium in singulis fabulis secutus sit, unde quid ab ipso poeta, quid ab aliena manu profectum sit, probabiliter coniici ac diiudicari possit. Id vero vir doctissimus praetermisit, ablegans lectores ad eum librum, quo se de illis rebus copiosius expositurum profitetur. At inde duplex incommo- dum exoritur. Primum enim quum disputatio fundamento destituta sit, nos quo sit vertendum prorsus ignoramus, dubii utrum Hartungi opinionem, quae quibus nitatur argumentis nondum cognovimus, bona fide veram sumamus, an eorum amplius iudicia probemus, quos ille inique de nostro poeta iudicasse arbitratus gravissime reprehendit. Alterum autem incommodum hoc est, ut qui diligentius in rem inquirere velit, haud raro non inveniat, unde proficisci debeat et ubi certo pede insistere possit: disputatio enim ita comparata est, ut Hartungo, ubi se peti animad- vertit, facillime ex adversarii manibus elabi liceat suumque protendere futurum librum. Quare et ego illa additamenta, quorum comprobatio ex poetae ingenio et natura dependet, satius duxi intacta relinquere, etsi me de longe plurimis non sine idonea causa qubitare fateor. Videamus

hic de eiusmodi aliquot locis, qui sintne genuini an suppositi, ex ipsorum sententia atque nexu probabiliter demonstrari potest.

1*