Teil eines Werkes 
3 (1850) Particula III
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Fragmentum glossarum nomicarum, quod omnibus adhue cognitis copiosius esse ſertur, bibliotheca Upsaliensis servat ¹⁷). Lexicon denique latino-graecum adverbiorum in Codice Palatino Nr. CXCV scriptum commemorat Harlesius ¹ss).

Inter theologos quidem seculi sexti vix unum alterumve invenies, qui se literarum latinarum fuisse peritum testetur, nisi forte Ephraimum ¹⁶*) patriarcham Theopolitanum vel Antiochenum, qui tunc vixisse fertur et in excerptis, a Photio in Bibliotheca Nr. 228 et 229 servatis, Ambrosii Mediolanensis et Julii et Leonis episcoporum Romano- rum scripta saepius commemorat; sed linguam latinam in synodis publicis theologorum plerumque ad disputandum adhibitam fuisse, inde apparet, quod acta concilii Constanti- popolitani II, anno DLIII habiti, quae nobis supersunt, latine sunt composita 1⁷⁶). Ex more enim pristino jam Marcianus imperator in concilio Chalcedonensi CCCCLI episco- pos primum latine, postea demum graece allocutus erat ¹⁷¹), et ex eodem more com- mercium mutuum epistolarum latinarum, inter episcopos Romanos atque imperatores et sacerdotes Graecos antiquitus institutum, mansit. Ita latine scripserat Simplicius papa ad Zenonem imperatorem CCCCLXX 1⁷²), ad Acacium episcopum Constantinopo- litanum aliosque sacerdotes ¹⁷³), cui latine respondit Acacius ¹⁷⁴). Latine et Felix papa CCCCLXXXIII ad eosdem scripserat ¹⁷⁴), Gelasius papa CCCCLXXXXIV ad Anasta- sium imperatorem et ad episcopos Orientis ¹⁷⁴⁶), Anastasius papa CCCCLXXXXVI ad eundem imperatorem ¹), Symmachus papa CCCCLXXXXVIII ad episcopos Orientis, qui latine responderunt ¹⁷⁸ε). Commercium quoque epistolarum latine scriptarum Hor- misda papa cum eodem Anastasio, Justino, Justiniano imperatoribus et cum episcopis Orientis ¹⁷⁴), Joannes, Agapetus, Vigilius papae cum Justiniano ¹so) habuerunt. Nihilo- minus pauci tantum theologi in Graecorum numero fuisse videntur, qui linguam latinam callerent, multo plures Icti propter necessitatem scilicet, a Justiniano impositam, leges latine scriptas et cognoscendi et interpretandi ¹⁴). Aliter res postea evenit, quum

¹⁰⁷) Cf. C. E. Aurivillius de glossariis graccis bi- ¹s) Colet. I. l. p. 888 sqq. p. 936 sqq. et p. 1295 sq. blioth. Upsal. p. 35, quem Haries. laudat. ¹8¹) Inter alia Justinianus, ut decreta a praetoribus 1s) In Fabric. B. Gr. T. VI p. 631. Constantinopoli latine interponerentur(Dig. XLII, ¹16⁰) Cf. de eo Fabric. B. Gr. T. IX p. 478(T. X 1, 48) ct temporis notatio in chartis latine scri- p. 750 Harl.). ptis latinis quidem literis vel indicaretur, vel ¹7) Cf. Concil. gener. ed. Colet. T. VI p. 15 sqq. servaretur, lege(Novell. 47, 2 anni DXXXVII)

4*) Colet.

I. l. T. 1II p. 1472.

sanxerat. Hinc Phocas, praefectus urbis post

472) Colet. I. I. TI. V p. 96. 103 sq. DXXXII, 2d ας εέναεοeν τπQσςοσeναᷣρεe,νο 123)Colet. I. I. p. 99 sqq. Tau⁶εseĩõ, utriusque linguae admodum gnarus fu- 17⁴) Colet. I. I. p. 104 sq. isse fertur et Speciosus quidam, unus ex Liby- ²⁷³) Colet. I. I. p. 144 sqq. cis, qui tunc facetius(orτπνοατε) quam ltali ¹2) Colet. I. I. p. 307 et p. 342. latine loquebantur, linguae latinae in urbe ma- ¹27) Colet. I. I. p. 406. gister faisse commemoratur; cf. loann. Lyd. de 12) Colet. I. I. p. 431 sqq. Magistr. III, 73. G 22⁰) Colet. I. l. p. 561 sqq. et p. 607 sqq.