— 14—
nova, propter significationes vocabulorum non solitas et propter singulares orationis nectendae modos; his propter usum, quem juris doctor Justiniano aequalis praebet in verbis Institutionum rectius constituendis meliusque explicandis ¹ss). Theophilum autem propter doctrinam jam apud Ictos graecos in magno fuisse honore colligi potest ex eo, quod auctores glossae nomicae ¹³⁴⁷), Basilicorum ¹³³⁸) et Harmenopulus ¹³⁸) compluria ex interpretatione ejus in suos receperunt libros; idem facit scriptor tractatus de peculiis ¹³⁷) et auctor fragmenti graeci de obligationum causis ⁸s); num vero Regularum Institutio- num scriptor, qui sub Justiniano floruisse videtur, Theophili conversionem in libro suo adhibuerit ¹³⁹), incertum est.
Hi sunt, qui vel sub Justiniano, vel paulo post eum leges et constitutiones latinas in graecum transtulerunt atque, quod Ieti nostrae quoque aetatis Marezollius, Haenelius, Bienerus, Heimbachii, Zachariae, alii et sentire et intelligere incipiunt, ad libros Justi- niani explanandos, emendandos, supplendos multum adjuvant.
Eodem fere tempore, sub imperio Justiniani vel paulo post, glossarum, quas dicunt nomicas, collectiones institutae esse videntur ¹⁴⁹). Etenim quum usus sermonis latini in jure et dicendo et interpretando tunc tantus fuisset, ut formulae juris latinae vel in legibus graece conversis retinerentur, factum est, ut Ieti, utriusque linguae gnari, glossas sive interpretationes ejusmodi formularum, ad intelligendum difficilium, graece componerent. Id vero seculo potissimum sexto septimove factum esse neque, ut Schultingius ¹⁴⁷) vult, post Leonem philosophum i. e. post annum DCCCLXXXVI, res per se quodammodo docet et ex eo colligi potest, quod formulae juris latinae in libro graeco seculi noni vel recentioris haud facile apparent ¹⁴²). Qui tamen ejusmodi glossas primi ¹¹s) composuerint, non constat; immo alius post alium homo doctus indoctusve eas auxerunt et interpolaverunt, ita ut farrago a variis collecta atque a librariis paul- latim corrupta, ad nos pervenerit.
Cujusmodi glossas juris verborum et in his, quae passim in Basilicis reperiuntur, ex variis lexicis sive glossariis manuscriptis in unum collectas digessit atque edidit Carol. Labbaeus in Glossariis p. 1— 198 et p. 3— 37 et post eum Ever. Otto in Thesauro juris romani Tom. III. Ed. II p. 1697— 1820. Initium earum, quae in Basilicis leguntur, hoc est:
¹33) De sententia Ant. Augustini(Emendat. III, S) ¹³⁸⁴) Reitz I. I. p. 933. hoc Theophili lbro nullus exstat ad Institu- ¹⁸⁷) Heimbach Anecd. T. II p. 255. 257 sq. tionum libros intelligendos aplior; of. Hugo ¹³s⁸) Haubold Dissert. I. J. Gesch. des röm. BR. p. 806, qui primus prae- ¹³⁴) Cf. Zachariae Anecd. p. 169. stantiam Theophili hominibus nostrae aetatis ¹¹⁹) Cf. Dissert. I p. 25.
denuo commendavit. ¹¹¹) Praef. Glossar. in Ottonis Thesauro juris T. III 134) Reitzii Theophil. p. 936 et 943. p. 1701; Basilica maximam partem ex conver- ¹3³) Reitzii Theophil. p. 929 sqq., Haubold Dissert. sionibus antiquis constant.
contin. fragm. graec. de oblig. causis in Opusc. ¹¹²) Cf. Prochiri Prooem.§. 1.
ejus T. II p. 358 et in Manuali Basilic. p. 3 ¹¹³) Glossis juris latino-graecis Vulcanius Bona- sq. et Heimbach de orig. Basilic. p. 24. ventura, versibus quibusdam MS. Sanger-


