Teil eines Werkes 
3 (1850) Particula III
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Quibus ex verbis inter se comparatis elucet interpretationem Theophili neque adeo elegantem et eruditam, qualem Huetius 22¹) esse vult, neque adeo negligentem, perver- sam atque spernendam, qualem alii esse dixerunt ¹²⁵). De qua ut rectius judicetur, Theophili consilium hac in re accuratius consideremus oportet. Is vero in scholis Con- stantinopoli habitis in usum juvenum Graecorum, qui legibus latine scriptis primam navabant operam, Institutiones Justiniani graece conversas ex ore tradidit et explicavit. fHlinc non solum vocabula latina formulasque juris solennes, quibus tunc in judiciis ute- bantur, retinuit ¹²⁰) verbisque graecis interposuit, sed etiam explicationes et verborum et rerum, ex suo plerumque penu haustas vel uberiores vel breviores addidit, quae plerumque alias juris regulas, mores ritusque, res historicas et exempla continent. Ratio, qua in convertendo utitur Theophilus, non ubique satis exacta, neque ab omni parte docta, sed merito in multis locis reprehendenda, sibi non semper constat. Etenim dum Theophilus in aliis verba latina satis stricte exprimit apteque reddit, in aliis plerum- que uberius, libere fuseque convertit, mox vim vocabulorum exaggerat, mox singula negligit vel omittit, alia satis pure ¹²⁷) et perspicuo, alia implicite et barbare ¹²s) dicit, adeo serviliter ex latino flectens nectensque, dum verba magis quam sensum et cohae- rentiam eorum respicit, ut latinam potius orationem graecis verbis scriptam legere tibi videaris. Praeterea hie illic errores commisit, lapsus vel in originatione ¹) vocum latinarum, vel in mente Justiniani falso intellecta ¹30), vel in rebus ¹³¹) ab ipso male tractatis. Quantum vero ex his erroribus Theophilo ipsi sit imputandum, quum procul dubio corruptus neque integer ad nostram aetatem pervenerit ¹³²), ad liquidum perduci non potest. Eorum enim, quae falsa apud Theophilum inveniuntur, alia haud dubie tribuenda sunt seculo ejus, cujus ex labe pendebat, alia discipulo illi, qui scholas ejus vel male calamo excepit, vel omissa de suo supplevit, alia denique librariis, qui varia scriptura et glossis illatis contextum depravabant, ita ut etiam post Reitzii diligentiam multa supersint emendanda. Nihilominus vel sic habet Theophilus, cur et linguae sraecae studiosis et legum Justiniani interpretibus commendari possit, illis propter verba

¹²⁴) De interpret. claris II p. 133. ¹²³) Mylius apud Reitz. p. 1068. *²²) Alii Icti, ut Cujacius, Theophilam paryvi aesti- 12⁰)(f. Inst. I, 23, 6, ubi originem v. actoris male mant, alii contra, ut Gothofredus, plurimi fa- ducit.

ciunt; cf. Mylium apud Reitz. I. l. p. 1071 sq.; 13) Reitz. I. l. p. XXVII et p. 1327 v. humani. adde et Hugonis Geschichte d. roem. R. p. 805 sq. ur) Cf. Antom. Augustin. Emendatt, Ill. S 247 12⁰) Mylius apud Reitz. p. 1068 sq. et Reitz. Praef. I n deſ⸗ it⸗ 4 1046; 5 8 P. di h. T. 1 p. XXVI et p. XXVIII. Inter. et Mylius apud Reitz. p. sq., cujusmodi Tbeoph. 21 P..:. ab erroribus eum liberare Fabrotus, Mylius, pretationes graecas formularum, per vro vel Reitzius, alii studebant; ef Reftz. 1L.1 p. 1070

8,; ck.. I. 1. p. 107

rouréozi indicatas, non Theophili esse, sed ex. 1 1074 sqq. p. 1177 sq. et Asseman. Bibl. juris d Richt glossis ortas, docet Heimbach apu ichterum orient. T. 1 p. 41 sdn.

1. 1. 1839 p. 959. 3 111 ¹²¹) Stoer apud Reitz. p. 1162 et Reitz. I. l. p. 1032 ¹²³²) Ever. Otto apud Reitzium I. I. p. 1067.

not. v. p. 1068 n. 49 et o. 1249 sq.