Richer.
quod inconsultus omnia appetat. Si eorum quo- que consiliis adquiescat, in bonum exitum res suas deventuras memorant. Ad hoc etiam sese convenisse, ut quid velit eis iniungat, quod cupit ingerat. Si velit, consilio et armis, terra marique, contra hostes sese congressuros. Rex ab eis fide suscepta, cum multa benivolentia redire permisit, si fortuna quandoque postulet, redire iubens.
(cap. 17.) Rex in pago Elisatio cum Hu- gone Cisalpino principe locutus, Belgicos ex- teriores qui ad se nondum venerant, sibi ascis- cebat. Et qui partibus Ottonis favebant, ultra Rhenum fugere compulit. Presenserat enim Ottonem velle in suum ius Belgicam transfun- dere. Unde et equo ei non ferebatur animo. Truculentius ergo contra illum agitans, suos de regno exturbavit. Qui vero sibi consentiebant asciscens, Gislebertum videlicet Belgicorum ducem, Theodericum quoque atque Isaac comi- tes, cum eis consilium confert, ac pro fide habenda iusiurandum ab eis accipit, post haec Laudunum rediens. Ibique eiusdem urbis epi- scopum Rodulfum, proditionis evidentissime insimulatum, ab urbe pellit, suosque simul eicit. Quorum etiam res suis contulit.
(cap. 18.) Otto interea Belgicos compe- riens regis partes sustentare, et a se penitus defecisse, Rheno transmisso Belgicam ingressus, eius loca plurima incendiis ac ingentibus prae- dis devastat, eo quod ex collatione paterna princeps fieri Belgicis dedignantibus conten- deret, cum eius pater Saxoniae solum propter Sclavorum improbitatem rex creatus sit; eo quod Karolus cui rerum summa debebatur, ad- huc in cunis vagiebat. Multam itaque praedam abducens, Rhenum transmeat.
(cap. 19.) At Gislebertus dux dedecoris iniuriam ultum ire volens, omnem Belgicam lustrat, ac tirones lectissimos in unum cogit, senes tantum emeritos patriae linquens. Fa-
13
Flodoard. gatis ipsius Othonis et Arnulfo comite medi- ante, depacta erat.
Lotharienses iterum veniunt ad regem Ludovicum et proceres ipsius regni, Gislebertus scilicet dux, et Otho, Isaac atque Theodericus comites, eidem se regi committunt; episcopi vero, quoniam rex Otho eorum secum detinebat
obsidatum, Ludovico regi se committere differunt. Otho rex, Rheno transmisso, regnum
Lothariense perlustrat, et incendiis praedisque plura loca devastat.
Otho rex colloquium habuit cum Hugone et Heriberto, Arnulfo et Willelmo Nortman- norum principe; et acceptis ab eis pacti sacra- mentis trans Rhenum regreditur.
Rex interea Ludovicus Virdunensem pagum petit, ubi quidam regni Lothariensis episcopi sui efficiuntur. Indeque in pagum proficiscitur Elisatium, locutusque cum Hugone Cisalpino, et quibusdam ad se venientibus receptis Lotha- riensibus, nonnullis quoque Othonis regis fide- libus trans Rhenum fugatis, Laudunum rever- titur, et Rudolfum, Laudunensem episcopum,


