Jahrgang 
1877
Einzelbild herunterladen

12 25 Oeccidet; Assyrium volgo nascetur amomum. At simul heroum laudes et facta parentis Jam legere et quae sit poteris cognoscere virtus: Molli paullatim flavescet campus arista, Incultisque rubens pendebit sentibus uva,

30 Et durae quereus sudabunt roscida mella.

Pauca tamen superunt priscae vestigia fraudis, Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris Oppida, quae jubeaut telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo

35 Delectos heroas; erunt etiam altera bella,

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas,

Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus Mutabit merces: omnis feret omnia tellus;

40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem; Robustus quoque jam tauris juga solvet arator; Nec varios discet mentiri lana colores: Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto;

45 Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum numine Parcac. Aggredere o magnos(aderit jam tempus) honores, Cara deum soboles, magnum Jovis incrementum!

50 Adspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque tractusque maris coelumque profundum; Adspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!

O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:

55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, Nec Linus; huic mater quamyvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam Arcadia mecum si judice certet, Pan etiam, Arcadia dicat se judice victum.

60 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem: Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer: cui non risere parentes,

Nee deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

Höheres lasst mich nun singen, o ihr sikelischen Musen! Nicht Jedweden erfreut Weinbau und Sumpftamariske, Wenn es ein Waldlied ist, so sei es würdig des Consuls. Schon das letzte Weltalter erschien der Sibylle von Cumà,