contentionem ex ipſa hiſtoria ſatis ſuperque conſtat. Nam florentiſſimo rerum om-. ninm ſtatu, quum populus Athenieniis bellis contra Perſas proſpere geſtis incredi- bilem conſecutus eſſet gloriam omnique vitae praeſidiorum et commodorum copia afflueret, tum quisque majores ex magnitudine rerum ſpiritus ducere, magis ſibi indulgere, et ſui juris arbitriique ſe eſſe ratus, ſpreta vetuſtarum legum auctori- tate, liberius vivendi poteſtatem affectare coepit 33). Quod vulgi ſtudium callide arripiebant cum alii, qui novis rebus ſtudebant, tum qui eo tempore unus omnium maxime multitudini acceptus erat Pericles et ab ingenio praeſtantiſſimus et novae doctrinae prudentiſſimus propugnator ac patronus. Hic jam ſilentio praetermittam, quas et quales vir ille popularis eo ipſo tempore 39) quo Aeſchylus Oreſtiam ſuam docuiſſe traditur, vias rationesque ingreſſus ſit, ut ſanctiſſinam, quae ſapienti So- lonis conſilio ad tuendam veterem religionem morumque licentiam refrenandam aucta fuiſſet, Areopagi auctoritatem imminueret et labefactaret. Hoc unum ſatis erit monuiſſe, venuſtam cultioris politiorisque humanitatis atque clegantiae ſpeciem, quam domus Periclea prae ſe ferret(utiliſſunam quidem liberalibus ingenuisque artibus excolendis) nimiamque viri praepotentis ad jucundiores ac praeſentes vel vitae privatae civium vel reipublicae fructus et commoditates cuncta referendi cupi- ditatem tantum abfuiſſe, ut ad augendam inter cives verecundiam legum ſanctamque aliqnam auctoritatem ſuſpiciendam quidquam valeret, ut quaſi facem praeferre ad omnem licentiam levitatemque judicii videretur. Contra ea populi religiones, quae levitatem animorum in dies creſcentem coercere debebant, priſtina ſeveritate amiſſa, magnifice magis quam pie colebantur nec amplius probitatem integritatemque mo- rum cuſtodiebant, ſed arti tantum ad delectationem populi vel pro temporis ratione reipublicae commodis ſeſe accommodabant. Hinc jam occidit incorrupta bonorum vox conſentiens de co quod jus fasque eſſe natura ipſa doceret ſenſimque factum eſt, ut undique ad vitia conſentiens multitudo erroribus atque opinionum commen- tis imbueretur. lam tunc ſobrius ac ſaniore mente praeditus quisque graviſſima rei-
36) Plut. vit. Ariſtid. 7.
59) Pericles graviflimmm illum in Areopagitas impetum fecit Ol. fere LXXX, 1. Acta autem eſt Aelchyli Tetralogia Philocle Archonte Ol. LXXX, 2. Bocckh. in libr. de tragg. p. 35. ck. Plut. vit. Pericl. 7. 9.


