Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

publicae mala, ac niſi ſanati animi forent, finem malorum nullum futurum eſſe praeſagiebat. Philoſophia autem, quam Cicero animi medicinam eſſe dicit, eo pro- ceſſerat licentiae, ut mala arte in utramque partem disputando legum ſanctiſſima- rum majeſtatem ſubverteret. Quid multa? irruit illud malum, quo et noſtra aetas miſere laboravit et adhuc laborat, mentis quaedam, ſi proprium et verum nomen ejus mali quaeratur, ad acterna naturae judicia caccutientis perverſitas judiciique depravatio, qua fit, ut ne ii quidem, qui magnam ſapientiae ſpeciem prae ſe fe- rant, quid dextrum ſiniſtrum ſit, probe intelligant Huic malo quid gravius, aptius, efficacius objici potuit quam ſeverum illud Furiarum imperium? Itaque Aeſchylus pro ſeveritate ſua, ut cives antiqui officii monerentur, antiquae noctis filias, vetuſtate obrutas, et novis Deorum fabulis opinionumque, quas dies ferret, commentis obſcuratas ac depreſias in lucem quaſi protraxit, ita tamen ut veteris diſciplinae immitem gravitatem ac nimiam ſeveritatem recentiorum ſeculorum et cultiori humanitati et licentiae levitatique opponeret. Neque enim eodem tempore defuerunt, qui caeca antiquitatis reverentia capti largamque commodorum copiam e cultiore hominum vita partam ad civesque redundantem aſpernati, veteris diſci- plinae ſeveritatem utique revocandam cenſerent, et ne quid novi fieret contra ex- empla atque inſtituta majorum, pro his, omni humanitate repulſa, immane quan- tum ſibi propugnandum eſſe ducerent. His viciſſim quid praeclarius ob oculos poni potuit quam divina Palladis imago, moderationis juſtae et ſapientiae magiſtra? (cf. 682 fqq. cf. 810. fqq.) In cujus Deae dignitate efferenda tantum induſtriae poſuit vir ille Marathonius(Pauf. Attic. c. 14) ut hac ſpecie ſuum ipſius ingenium expreſſiſſe 40) atque eam Deam celebruſſe videatur, cui ſe totum religione ob- ſtrinxiſſet, unde, ſcutum ejus quaſi intuitus, terribiles Eumenidum formas peteret (48) et ſtrenua illa virtute, qua excelleret, afflatu quodam divino imbueretur.

40) Aeſchyli ingeninum, quemadmodum in moribus ad ſtrenuam virtutem, in arte ad fublimitatem incumberet, ita quoque in tota fentiendi ratione altiora quaedam fanioremque philofophiam complexum eſſe, non mirum eſſe poteſt in poeta, qui et facris Eleuſiniis initiatus(Ariſtoph. Rann. 836. cf. Aelian. V. II. V, 19.) et ſi Ciceroni credimus(Tuſc. II, 10. ck. IV, 2.) etiam Pythagoreus fuerit. cf. Athen. deipn. VIII, 8. Creuz. Symb. IV, p. 552.