Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ejus mali, quod Aten putatur auctorem habere, vim exitioſam eamque longius lon- giusque ſerpentem reperimus; quare non praeter rem eſſe videtur indagare, num ejusdem in hac parte certa quaedam occurrant veſtigia. Ac Furiae quidem cum Ate omnino id habent commune, quod damna afferunt, ſed quoniam id fit ſine fraude et fallacia carumque vis tandem ad veram totius generis humani ſalutem ſpectat, Dices potius ſanctiſſimo munere funguntur(936. 772. cf. Sor. 304 Bluemn. I. l. p. 73). In Apolline autem licet propter ipfius humanitatem nullum cogitari poſſit nocendi ſtudium, tamen is in hac fabula ab tragica Ate id munus ſuscepiſſe videtur, quod auctor fit(701) conſilii temerarii, quo qui ſe impelli atque auferri patiantur, ut miſer Oreſtes, mente ad probabilem rei eventum occaecata, in mala graviſſima incidant. 36) Quae mala quum tandem divina Palladis arte ſublata eſſe doceamur, has cogitationes cum illis ſic copulari licebit, ut mala iſta, e perverſitate conſfilii, ad aeterna naturae jura et judicia quaſi caecutiente, parta et, morbi inſtar in dies creſcentis et ingraveſcentis, longius longiusque propagata niſi divina qua- dam ſapientia ſanari non poſſe dicamus. Ex 0' Uyisic Oęsvo Td‿νσνν Oi XO Adι πOQνυ υαμτος 5 X△So9 523 fq. cf. Agam. 900. Qua ſententia cum per ſe vera tum multis veſtigiis indicata egregii operis ſummam conſtitui perſuaſum equi- dem habeo.

Haec ſi recte explicata ſunt, negari vix poterit, celeberrimae Aeſchyli Oreſtiae aliquam certe cum republica moribusque civium fuiſſe neceſſitudinem. 57) Cujus- modi conſilium, quamvis ab ipſa artis tragicae natura neutiquam repetendum, ne- mini tamen mirum videbitur, qui et tempora, quibus ſummus poeta vixerit, et acerrimum ejus ingenium accuratius cognoverit. Etenim Aeſchyli aetatem in maxi- mam veteris diſciplinae cum immodico quodam rerum novarum ſtudio incidiſſe

36) cf. ea, quae Caſſandra de Apolline queritur Agam. 1042 46. 1239. 1246. Nec fane Loxias femper in edendis oraculis, quibus vel privatis vel publicis commodis confulere videretur, ſe optimi et honeſiiſfimi con- ſilii auctorem praeſtabat cf. Herodot. I, ,91. Lucian. D. D. XVI.

57) Quod Ariſtoteles dicit Tο‿ά̈ᷣiα N)eiv, ita verba facere, uti ci- vilis prudentia poſtulat. ex IIerm. interprett. a. p. VI, 235. Ceterum Tragoediae Graecae cum civium moribus et ReipuPlieae commodis inter- ceſfille aliquam conjunctionem de Aeſchyli faltem arte argumentatione haud ſpernenda mihi ſatis probabile fecit A. L. Iacob. in quaeſit. Soph.