Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

naec duo regundorum lectam arbitram et auctoritatem intueamur, cui extremam litem discernere conveniat.(425) Neec quidquam praeclarius fingi potuit, quam quod ſumma, ut in eo discrimine, et verecundia et modeſtia(4560 834) dueta, ipſa decernere non audet, ſed rem difficillimam et graviſſimam ad communes ho- minum ſenſus, integros nimirum et ſimplices, relatam atque ex iis dijudicatam ſe velle dicit, variatis autem hominum ſententiis humanitatem vincere patitur. In qua re ne eam molliore quodam ſenſu permotam putemus, ipſa hanc cauſam affert (7²²), ſe nulla matre eſſe partam et valde referre patris ingenium 33). Jam vero ut bene morata et bene conſtituta ſit civitas, ſanctiſſimum commendat judicium, quo praeſidio, tum privata ſanguinis vindicta ſublata, tum vitae atque ingenii op- timis artibus liberaliter excolendi data copia, et privata et publica ſalus in dies ma- jora capiat incrementa. Sed quoniam ſeverae Eumenidum leges abrogari illo judi- cio videntur, nec tamen unquam niſi cum graviſſimo et ſingularum domuum et uni- verſi reipublicae domicilii detrimento(764 fqq. 879 914 cf. 972. Aeſch. Sept. 705) ſperni abolerive poſſunt, nihil ſapientiſſima Dea antiquius habet, quam ut irata nu- mina civibus ſuis placanda cenſeat corumque auctoritatem in perpetuum reſtituat, ſacroſanctam iis adſignans ſedem, penetralia, uti ipſorum natura poſcit, ahécondita, quae nec hominum temeritati unquam curioſius indagare nec perſcrutando penitus cognoſcere liceat 354). Qua expiatione illae tandem contentae, ubi auctoritatem ſuam agnoſci intelligunt, jam omni ira poſita e Furiis exſiſtunt Eumenides 35) fauſta omnia cultoribus ſuis adprecantes. Hoc rerum exitu quam maxime exoptato quis non cam ſedationem afferri fateatur, quae ſpectantium animis hucusque vehemen- tiſſime commotis ſuaviſſime ſatisfaciat; quis non ſublimem artis Aeſchyleae, quae talem terroribus ſuis mitigationem invenerit, praeſtantiam et magnitudinem magno- pere admiretur!

Reſtat ut doceam, qua ratione, quod attinet ad ſententias ſingulis fabulis ex- preſſas, haec ultima pars cum ceteris Trilogiae cohaereat. Atque in illis quidem

33) Mollioris miſericordiae tantum abeſt, ut ullum in moribus Minervae indicium reperiatur, ut omnia etiam in hac fabula gravitatem fapiant. ck. 684 fqd. 8¹3 fqq.

34% Soph. Oed. Col. 125 fqq.

35) ibid. 497.