cepto ea opponitur ſentiendi judicandique ratio, quae ex humanitatis ſenſu nata ejusque ſummis mitigata condimentis, quum omnia tum ad praeſentem jucundae hilarisque vitae fructum(208) tum ad privatas publicasque utilitates, quanquam eas non ſemper bene perſpectas, referat, ut primum hominum vita mentesque ar- tibus ſatis ſunt excultae, et rigorem veteris diſciplinae vehementer reſpuit et mo- leſtam iſtam auctoritatem in diſceptationem vocat omnique ratione infringere et labefactare ſtudet. Ejus ſive levitatis animi ſive hilaritatis, puleri jucundique blan- dimentis mirum quantum delinitae ac ſeverioris officii vel oblivione vel taedio captae, patronum ac propugnatorem appoſite fecit poeta Apollinem tum recenti- orum Deorum(156 fqq. 340. 3 50) Oei Codvrονν, qui antiquam naturae religi- onisque ſimplicitatem novo, quem ſibi poſcerent cultu obliteraſſent(147. 156. 166. 383. 480 708. 717 765. 713. 79. 833. 865) omnium ſagaciſſimuu, tum optimas artes, quibus vita ſuaviſſima redderetur, callentem, tum mira pulcritudine, cujus animi delinirentur illecebris, ornatum, ut politioris humanitatis ingenium referret. Hinc demum intelligitur, quid ſibi velit in initio fabulae longior illa, quam pro argumenti ratione, inſerta corum numinum, quae ſacram Oraculi ſedem poſſede- rint, enumeratio meritorumque Apollinis de hominum vita artibus exculta(12 fqq.). Pentheique facta mentio(cf. Eurip Bacch. 216. 256. 260 272. 280. 466. 489) quid cauſae ſit, quare Eumenides, Apollinis medici arte(61— 63. 67. 144 713) conſo- pitae abdormiſcant— quod et huic et omnibus ſuperis tanto in odio eſſe dican- tur(69 fqq. 189. 220)— quod denique Loxias, ſapiens ille magiſter(601 fqq.) qui ſe vatem haud mendacem nec unquam in fatidica ſede, quod ſibi non praece- perit lupiter, quidquam vaticinatum eſſe aſſeveret, inſtar mali Sophiſtae argutiis leviſſimisque ratiunculis utatur. Itaque levitatem gravitati, humanitatem immani- tati, puleritudinem deformitati oppoſitam eſſe animadvertimus. Quae quum inter ſe conciliari nequeant, niſi ad majus quid referantur, quod animos aeque a levi- tate judicii atque a formidinum terrore(397 fdq) vindicet, totus poeta in eo eſt, ut hoc ſummae ſapientiae officium eſſe demonſtret. Cujus imaginem auguſta Pal- ladis ſpecie expreſſam exhibuit, quae et ipſa optimis artibus hominum vitam or- naſſet, et de ingeniis liberali doctrina erudiendis, excolendis atque ad cultiorem humanitatem informandis praeclare eſſet merita. Ac tanta dignitate haec Dea prae ceteris eminet, ut, quum ſummam morum gravitatem admirabili quodam foedere cum humanitate(833) conſociatam oſtendat, omnino ſuperiorem quaſi finium inter
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


