bus facile quisque non tam perſonas tragicas, quam diverſa hominum ſtudia cernit expreſſa, poeta inducit, quorum duo ita ſibi opponuntur, ut, ſi propriam ſuam naturam retineant ac ſibi conſtent, nullo pacto poſſint inter ſe conciliari: tertium ca continet, quae cogitatione inter ſe differunt, re tamen copulata ſunt. In Eume- nidibus habemus firma illa ac perpetua de eo, quod per ſe aut fas aut nefas pu- tandum ſit, naturae judicia(conf. Soph. Antig. 445— 453) eorumque, quippe ad quae non docti, ſed facti, non inſtituti, ſed imbuti ſimus, ſanctitatis tuendae ac defendendac acerrimum ſtudium. Quae quum perſaepe id fieri aut vetent aut jubcant, cujus nulla Poſſit niſi ex ipforum auctoritate idonea afferri ratio, obſcuram habent originem et naturam(antiquae noctis filiae et Parcarum conſanguineae 944. 731. 406. 313 cf. 375. 381. Heſiod. Theog. 214) ac ſanctam ſibi vindicant auctoritatem, omni hominum argumentatione ſuperiorem. Cernitur autem eorum vis potiſſimum in iis officiis, quae manifeſto ac praeſenti nullo commendantur vi- tac vel fructu vel emolumento h. e. in iis, quac ad pietatem pertinent, ſiquidem hacc nihil eſt aliud niſi religio quaedam, qua fit, ut quibuscum certa quadam ne- ceſſitudine(591. 205) conjunctos nos eſſe ſciamus, cos propter ipſum hoc vinculum et honore et verecundia proſequamur(521. 261. 346) 31). Quod pietatis quicun- que erga parentes aut alios ſanguine conjunctos conſervat officium„eum nulla ab Rumenidibus aggreditur ira, ſed illaeſus vitam transigit“(305).„Gaudent enim juſta 3²) exercere judicia(304). Quicunque autem laeſae pietatis ſcelere ſe ad- ſtrinxit, et„manus cgede(propinquorum) pollutas occultat“(308 fdq.) horrore perfuſus ille audit„carmen amentiam, delirium, mentis deliquium ciens, hymnum Furiarum animum ligaturum, a Lyra(724. cf. Agam. 962. 1042. 1046) alienum, tabem mortalibus inferentem.“ Quibus terroribus angorem conſcientiae fraudisque cruciatum(130 fqd.) a poetis ſignificari cum per ſe patet, tum optime jam monuit Cicero pro Roſc. Am. c. 24.— Huic acerbo Eumenidum imperio, ad coercendas cupiditates ſalutaremque metum mortalibus injiciendum(507. fqq. 684 fqq) aptiſ- ſimo nec tamen iis, qui jucunditati ſe dare et alios eadem frui malint, ſatis ac-
3¹) Praeclare Goethius de hac virtute monet in l. de art. er antiq. T. V. faſc. 1 32) Bluemn. l. l. P 61. 126.


