Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

cum levitate quadam cauſae ſuae argumenta praetendit ſpecioſiora quam veriora, quac quantum diſtent ab re ipſa atque a veritate, non poteſt fugere aciem Eume- nidum. Neque vero, ubi ab his refellitur, quidquam habet, quo incredibilem ſuam ſententiam tueatur, ſed ad convicia et maledicta confugit(600 ſqq) quibus et alias venerabiles illas Deas inſolentius petit(172 fqq. cf 403) Haud facile quisquam ſibi perſnaſerit, non vidiſſe poetam, qnantum his maculis utrique numini adſperſis utriusque dignitas minui videretur: nec tamen difficile erit ejus rei cauſam ſatis probabilem invenire. Etenim dedita opera id fecit, ut qui Palladis praecipuum excitare vellet ſtudium. Atque hujus Deae, quae gravitatis humanitate conjunctae imaginem refert, divinam ſapientiam ejusque praecepta quaedam tunc temporis aut neglecta aut non ſatis perſpecta civibus ſuis a poeta commendari cum conjectura probabile eſt, tum certis etiam veſtigüs indicatur. Neque enim, quod vulgo pu- tant, fanctam inprimis Areopagi auctoritatem Athenienſibus inculcari, id, quanquam per ſe ſatis perſpicuum, aut primarium aut unicum poetae conſilium fuiſſe dixerim. Nam ut omittam, quod cauſam ad Areopagitas delatam docemur humano judicio ſuperiorem(460) nec aliter niſi divinae ſapientiae interventu tandem dijudicatam permulta in hac fabula, quae minime abeſſe velis, ſi ad illud tanquam ad pri- marium conmiilium referantur, aut nullum habent aut ſane quam difficillimum ex- plicatum. Verum enimvero ultra ſpectare omnia loquuntur. Itaque neque in hoc propoſito, neque in rebus ipſis, quaſi tragica tantummodo proprietate, gravitate, ſplendore expoſitis et adornatis conſiſtendum, ſed quo ipſe poeta rem omnem tan- quam ab oculis ad mentem transtulit, ad propriam eorum numinum, in quorum contentione velut in cardine tragoedia vertatur, naturam et indolem ſi non omnia at plurima et revocanda eſſe et revocari poſſe arbitror. 30) Ac tria numina, qui-

3⁰) duanquam fabulam, utpote ambignam, etiam ad vulgi intellectum compoſitam eſſe haud negaverim. Ceterum hanc interpretandi viam nobis monſtravit Schlegelius noſter in iis, quae de fymbolica nec tamen eadem allegorica hujns fabulae interpretatione ingeniofiffime docuit. 1. 1. T. I. p. 153. quae quidem, quantam lucem ei affundat, ſatis adparet. Nec ta- men minima quaeque ad vivum relfecanda eſſe puto.Qui enim requi-

runt, quid quaeque ſignificent, curioſius id faepe faciunt, quam neceſſe eſi. ⁴⁶