Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ſam 29)(113. 144. 315). Deinde candem auctoritatem, quam ſancta veneratione ſine ulla ſcrutandi aut ambigendi temeritate mortales revereri fas eſt,(378 fqqj. 381 fqq. cf. Aeſch. Sept. 869. roru ELuvvug 371. Gε⁴⁵μνυα) humano ſubmit- tere judicio atque in humilitatem cauſam dicentium deſcendere coguntur(480 cf. 477) quo nihil gravius accidere poteſt numini mortalibus pie colendo. Etenim quid aliud hoc judicio tentatur, niſi ut id impune fieri liceat, quod ſanetum Dearum numen non vetet ſolum, ſed etiam acerrime perſequatur? Denique cauſa cadunt! Quid mirum, quod et ſummam injuriam ſibi illatam et numen ſuum plane ex- ſtinctum fore queruntur(489 fdd. Soo. 733. 763 fqd. 831) quoque majore in dis- crimine auctoritatem ſuam verſari ſentiunt, tanto acrius in ſua tantum intentae jura pro his veluti pro vita ipſa ſibi propugnandum, mortalibus formidinem incu- tiendam eſſe arbitrantur(507 fqq)? Tales Aeſchylus, quantum ego exiſtimare poſſum, nobis dedit Eumenides, quanquam in ulciſcendi, quam iis tribuit, libidine depingenda tantum ſibi indulfit poeta, ut, quae Deae pro vera ſua indole Xonœrd (Ariſt. 1. 1. XV, 1) ſunt nuumina ideoque antea formoſa ſpecie, eas primus omnium teſte Pauſania(Attic. 28. cf. Arcad. 34) liberali habitu et decore humanae formae ita finxerit deſtitutas, ut in viro acerbitatis evomendo immanitatis omnem humani- tatem repellentis ſpeciem prae ſe ferre et dignitatis ſuae oblitae ſanguinem magis ſitire quam ſanctae Dices munere fungi videantur(125. 255. 237 fqq, 420 cf. 810. Choeph. 911.⁴ντι KUvS9). Ex altera parte Apollo, ſumma, qualis juveni- lem aetatem decet, venuſtate inſignis, non modo non displicet, verum etiam Rropter humanitatem et fidem, quam Oreſti praeſtat, patrocinio ejus ſuscepto, ſingularem ſibi favorem conciliat. Sed idem judices corrumpere haud erubeſcit(624. 653) et

29) Oreſtes liberam adhibet contumaciam a magnitudine animi ductam. Quae animi integra illa ſive ſimplicitas ſive conſtantia etiamfi minime dedecet Apollinis miniſtrum, nihil tamen in ea reperimus, quo violata naturae jura, per ſe fancta et immutabilia, expientur. Afferre licebit Solgeri, et literis et cultoribus fuis praematura morte erepti, venerandi praeceptoris mei, fententiam eo ſpectantem:Die ſittlichen Naturgeſetze ge⸗ hen uͤber alle Abſicht des Wollens weit hinaus. An eine vergleichende Vermitt⸗

lung von zwei ſolchen Entgegengeſetzten iſt nicht zu denken. praek. ad verl. Soph. T. 1. p. XXXIII. conf. Cic. pro Roſc. Am. 24.

5