— 16—.
an novi mali auctorem dicam? Quorſum tandem finiet et ubi deſinet conſopita vis Ates? Haec qui audiat, nonne is cogatur confiteri, ad eandem ſententiam, quae Agamemnone fabula apertius, in Choephoris hactenus latentius et ambigue(§12. 823. 917. conf. 62 333. 347. fqq. 430 fqq. 460. 465. 570. 994— 96. 1005) ſigni- ficata eſſet, ſpectatorum animos revocari? mentis dico quandam, quae inexpiabiles fraudes conciperet, caecitatem, ſive a temeritate conſilii ſive a numine quodam profectam. Qua quidem cogitatione quum animi abhorreant, aut certe non ma- gnopere delectentur, in utraque fabula, quae eſt Schlegelii noſtri ſententia(1. l. T. I, p. 153) deſideratur aliquid, quod tum exſpectationi tum votis ſpectantium plane ſatisfaciat plenamque afferat ſedationem. Nam ſi quis in fine Choephorarum Fu- rias propterea neceſſarias fuiſſe exiſtimet, ne ſancta naturae jura impune violata eſſe viderentur, id ſane juſtiſſimus quisque facile concedet: quis vero tam ſeverum ju- dicem aget, ut infelicem Oreſtis fortunam aequo animo ferat, ut vicem caſumque ejus non doleat, melioreque eum ſorte digniſſimum arbitretur?
Nova igitur facta eſt rei implicatio, pro veteris tragoediae ratione, quae nihil non explicatum vellet, et utique diſſolvenda et in Eumenidibus, quae tertia eſt Trilogiae fabula, per abſolutionem Oreſtis matricidae ad optabilem exitum egregie perducta. Neque tamen is ipſe in hac fabula primas aut ſuſtinet aut ſuſtinere poteſt. Nodum enim fabulae non in eo quaeſiverim, quod ſpectatorum animi de Oreſtis ſorte ſolliciti teneantur, quem omnes idque ſtatim ab initio edocti(64. 87 79) tum ſatis firmo praeſidio defenſum, nec amplius piaculo pollutum, tum etiam invitis Furiis crimine abſolutum iri ſciant: ſed huc potius univerſa cauſa deducitur, quo pacto id ipſum ſalva Eumenidum auctoritate fieri liceat. Recte igitur poeta et cogitationes et ſtudia audientium magis ad eam litem direxit, quae ſuper hac cauſa Eumenidibus violata naturae jura acerrime vindicaturis cum Apolline, tum facti ſuaſore, tum matricidae patrono non poſſet non intercedere. Quam litem ita com- ponit, ut quum Pythius vates ſpecie quantumvis egregia viciſſe videatur, Eume- nides tamen majores partes obtineant(cf. 781) Enimvero antiqua iſta numina et gravitate et ſeveritate ſua omnium oculos animosque in ſeſe convertunt ac, quam- vis ingenti horrore perfuſos, per totam fabulam retinent. Nimirum omnia habent, quae ad primariam perſonam requiruntur, niſi quod humanitatis ſenſum tangere non poſſunt. Ac primum quidem, quam jure ſuo ſanctam et inviolabilem ſibi vin- dicant auctoritatem, ab uno de Diis recentioribus ſpretam vident et quaſi illu-


