Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tur, ne nimis moleſte ferrent, qune ſtatim pocta juſto acerbiora eſſet propoſiturus*) Quid enim? Matrem audimus exſerta mamma, cujus lacte quondam filium recens natum nutriſſet, filii miſericordiam ſuppliciter implorantem, quo ipſe adſpectu et voce graviter commotus paulisper cunctatur Sed hoc ipſo loco, ad cujus acerbi- tatem axaggerandam etiam id accedit, quod Aegiſthum, cujus mulier illa praefidio orbata nihil amplius aut reipublicae gravius aut Oretti impeditius moliri pofſet, jam ſcimus exſtinctum 26): ne mater temere aut juſto licentius ad ſupplicium poſei videretur, breviter quidem ſed graviſſimis verbis Pylades, animi confirmandi cauſa matricidae focius additus, et huic et ſpecratoribus juſſa Deorum in mentes revo cat, Jam vero Chorus, duplici caede peracta, ſplendidum hoc edit praeconium: Venit tandem, cui clandeſtina caedes curae eſt, doloſa poena. Tetigit autem manum(Oreſtis) in pugna verax Jovis filia Dicen eam appellamus mortales ve- rum nomen aſſecuti. Imperium quodammodo obtinet numen divinum ex co quod malis operam non praeſtat. Par eſt igitur coeleſte numen revereri!(935 ſqq.) Atvero irrita omnia! Mox dum Oreſtes, materno fanguine reſperſus, explicato veſtimento, quo irretitus pater in balneo mortiferam plagam accepiſſet, purgare ſe populo ſtudet, en adſunt matris iratae canes, Furiae, protinus mentis ſtatu deje- ctum crudeliter exagitaturae! Qua Teé§irersich 27) ſive fubita commutatione vix quidquam aut gravius aut formidoloſius in tota antiquitate reperias! Hoc igitur in- opinato malo turbatus, ubi verſa eſſe omnia intellexit, mutata ſententia Chorus, id quod ipſum eventus rei docebat, extrema fabula hacc effatur:Haec quidem tertia procella ex familiae ſtirpe eſfans aedibus regiis ineubuit 28) Primum qui- dem nativorac atrocis Thyeſtae miſeriae, ſecundo loco viri Regis calamitas: balneo occiſus periit Achivorum imperator. Nunc vero tertius alicunde venit ſoſpitator,

26) Recte Jacobus in quaeſtt. Sophocleis p. 220:Quod in Soph. fabula Aegiſthus poſt Clytaemneſtram interſicitur, id ob eam cauſam excogitavit Sophocles, ut facinus minus atrocitatis haberet.

27) Ariſtot. 1. 1. VI, 13. XXIV, 2.

28) cf. Agam. 1451 fdd. 1408. Choeph. 570.

*) ck. Eichſtaedt de dram. Gr. Comico-Satyrico p. 25 fqq. 48.