et propoſitum ſpectatoribus probandum optime accommodatis. Eodem confilio et Chorus veram Clytaemneſtrae indolem et naturam, in Agamemnone fabula, ne ſubli- mitus morum corrumperetur, caute diſſimulatam, libidinoſam iſtam ac perditam luxuriam, quo magis mulierem graviſſimo ſupplicio dignam oſtenderet, hic jam enodate exp'icat, atrque horrendis exemplis ex hiſtoria et Mythologia depromtis con- firmat. In Oreſtis autem, domo exterminati, et Electrae, durius a matre habitae ( 129 185) moribus depingendis multum ſtudii adhibitum eſſe videmus, ut pii pro- bique adpareant, et quamvis ſuis anguſtiis et miſeriis ſatis permoti, pietate tamen magis ducti, patris injurias quam ſuas ulciſci malle videantur. Atque hoc ſane in fabula noſtra tanti momenti eſt, ut, quum ſpectatores Agamemnonis tumulum ante oculos habeant liberosque patrem ut Deum aliquem venerantes conjunctisque preei- bus audiant invocantes, jam ipſi his cupiant atque inceptis eorum, eodem, quo illi, motu excitati, quam maxime faveant. His accedunt ceterae illecebrae, quibus utrius- que ſtudium in majus augetur et ſi qui ſeveriores de inceptis eſſe velint judices ad ignoſcendum propenſi redduntur, ut ingenua Electrae ſimplicitas, credula illa qui- dem, ubi Oreſtem adveniſſe e cincinno et pedum veſtigiis conjicit nec tamen non venuſta, nata quippe e praeſagitione rei deſideratae— quam Euripides in Electra ſua neſcio quo jure ut ineptam ac ſtolidam notavit— deinde in agnitione venuſta et lactitiae et amoris ſignificatio— mox querelae nutricis de ficta morte Oreſtis, quibus non ſolum ejusmodi hominum mores et narrandi genus confuſionis et garru- litatis plenum optime poeta expreſſit, ſed etiam, quod intelligam, ejus, cujus for- tuna deploratur, ſtudium in audientium animis auxit. Neque praetereundum eſt, quanta cum arte in ipſo diſerimine rerum et his querelis et alio ſimili invento a tragica gravitate avocemur. Nam inter atrociſſima facinora, quibus animus abhor- ret, percuſſo jam Aegiſtho, ubi Oreſtes in eo eſt, ut matris caede ſe cruentet, ſervum aliquem poeta inducit, qui ſi non ſcurrili et ludicro modo at ſatis petulanter reginam prodire jubet, certam nimirum mortem ut juxta adulterum oppetat. Quo artificio, quaſi Shakespeariano 25) ut mea fert opinio, propterea fortaſſe opus erat, ut ſpectatores ad hilariores ſenſus excitati a ſeveriore judicandi ratione deflecteren-
25) Haud raro Anglum poetam ridiculum cum fublimitate compoluiſſe, neminem praeterit.


