Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ris legum humanarum quantum poetis, qui in eo divinae juſtitiae quoddam decre- tum monſtrare velint, negotii exhibeat et difficultatis, facile eſt ad intelligendum. Nam et Clytaemneſtram plecti oportere omnes ſentiunt et per filium id fieri nemo probare poteſt Hinc fortaſſe aliquis funeſtam quandam filio ipſi impendere ne- ceſſitatem ſuſpicetur: proinde, niſi omnia me fallunt, ab initio in hac ſuſpicione removenda ſingularem poeta poſuit induſtriam. Quaecunque enim fabula ſuppedi- tabat, prudentiſſime in rem ſuam convertit atque omnia ſic inſtituit, ut Oreſtis cauſa ſine ulla controverſia juſta et fancta videretur. Itaque ante omnia mortui regis adhuc inulti ſepulcrum poſuit in conſpectu, quo gravius ſpectatores de ſancto ultionis exigendae officio monerentur. Eo pompa funebri et cantu, quantum fieri potuit, ad moerorem compoſito Electra Chorum deducit mulierum, a domina Cly- taemneſtra, nocturno ſomnio exterrita, ad placandos Agamemnonis manes cum in- feriis miſſum.( Litas quaſi videmus tardo gradu, at ſero, Aten ſequentes. Hom. Il. IX, 498 fqq.). Atque hic Chorus, quem e feminis finxit poeta, bello, ut videtur, Trojano captis atque Electram aliquantum aetate antecedentibus(165) fine ulla dubitatione cum ultoribus ſentit 23), quin etiam dubitanti Electrae, num diras liceat caedis auctoribus imprecari, hoc ita confirmat, ut jus talionis Diis probari doceat, ſive id legitime fiat, ſive ſimpliciter per ultorem(114 fq. cf. 300 fqq.). Jam vero Dii ipſi, ſanguinis vindicta per Apollinem imperata, ſe rebus immiſcuerunt. In quo Deorum decreto exponendo Aeſchylus pro ſeveritate ſua non ſatis gravem eſſe duxit ſimplicem divini mandati auctoritatem, ſed etiam terribiles, ni ultio fieret, adjunxit minas(263 fq. 1017) ut neceſſitate patris ulciſcendi Oreſtes quan- tumvis acerbiſſima a Diis ipſis adſtrictus eſſe videretur. Qui quidem quum eos, quibus ad conſilia ſua exſequenda utuntur miniſtris, vix ſcelere poſſint adſtringere id quod nefas eſt putare fraudis ſane et noxae ſuſpicio funditus tollitur et deletur.(812. 792.) Qua Deorum fiducia confirmati omnes tum Deos ipfos, inpri- mis Hermen et Jovem 2²½), tum ſaepiſſime Dicen implorare non dubitant longis, quibus actio, quam dicimus, aliquantum inhibetur, carminibus ad Oreſtis cauſam

23) Hor. a. p. 196. Ille bonis etc. 200. Deosque precetur etc. 244) permultis locis, egregie vff. 240 Idd. quibus nihil fublimins fingi poteſt.

4