Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

fitendi turpiſſima quaeque vel ſpecioſo obtentu defendendi temeritatem ab Ate quodammodo repetere potuit. Atque hacc optime ita inſtituit, ut, ſi de Agame- mnonis et Caſſandrae fortuna quaereretur, omnia ad fatum idque funeſtiſſimum, ſin de Clytaemneſtrae facinore, omnia ad liberum arbitrium vimque cupiditatum ſpe- etarent. Nec tamen non ipſius Agamemnonis vita perverſitatis conſilii plena, qui et ipſe non modo apud Homerum(II XIX, 85 fqq. II, I11. VIII, 237. I, 412.) ſaepius de illius veluti de numinis cujusdam vi ac potentia queratur(129. 775) verum etiam non minus neceſſitate adactus quam libero confilio filiam contra in- ſitum prolis amorem immolarit.(180 199. 217 241 cf. 170) Quid igitur tragicum magis poterat cogitari, quam hunc virum, ceteroquin bonum, ab eodem numine, cujus vim per totam vitam graviſſimam ſibi expertus eſſet, per uxorem, quae ejus- dem Deae veluti ingenium referret, atque eo ipſo tempore, ubi ſanatus tandem ad faniorem mentem redire videretur,(9oo cf. 170 241.) miſere peſſumdari? 20)

In Choephoris quod nobis exponitur ſupplicium de interfectoribus ſum- tum, ne ſeverioris quam elegantioris cenſoris partes ſuscipere videar, ad juſtitiam Deorum vindicem commonſtrandam ſatis accommodatum eſſe facile largior. Sed conſideremus id accuratius. Poenas ſceleſta mulier, quae maritum èt Regem am- pliſſimum(Choeph. Blomf. 49. 150. 355. 616.) ſceptris a Deo datis condecoratum (Eum. 611) indigniſſime(Choeph. 472 Hom. Od. XI, 410) ac parricidii inſtar trucidaſſet, commeruerat graviſſimas, easque vel lapidationis 21) vel exſilii a po- pulo decernendi. 22) Quod tamen utrumque etiam fi licitum fuiſſet per famam fa- bulaeque, qualis tunc recepta erat, rationem, nec tragicum magnopere videbatur nec ſatis numinis divini vim ultricem poterat illuſtrar«. Itaque ne fatum deſidera- retur, eam poecta iniit viam, ut Clytaemneſtra tum per inſidias, quas et ipſa ad- bibuiſſet, tum a filio ipſo periret. Hoc vero ſupplicii genus exempli parum memo-

2⁰) Huc etiam ſingula quaedam poſſis revocare, in fabula noſira paſſim obvia, ut comparationem pulcram Helenae cum leunculo, quaſi Ates fa- cerdote in aedibus enutrito 696 714. quae de Paride dicuntur 376 394. de Caſfandra, quae, quum nemini(ac ne Choro quidem 1213) quidquam perfuaferit, fola mentis acie non praeſtricta intereat. 1183. cf. 1239.

) Agam. 1087. fec. Heathii interpr.

) Agam. 2383 fgq. cf. Eurip. Oreſt. 495 502.