Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

an neceſſitati debeantur, quae illa eodem conſilio atque adeo eadem amentia im- pulſa admittit. In quo ſummum poetam non poſſum non maxime admirari. Recte enim quispiam quaerat, quo tandem pacto, ſalva integraque libertatis humanae, qua aegre tragica poeſis careat, cogitatione, neceſſitatis vis iſta poſſit illuſtrari? Quod profecto ſatis patet vix fieri poſſe, niſi qui illius conſiliis perficiendis tan- quam miniſtri inſerviant, tales introducantur, ut, quum ſuo ipſorum damno ne- ceſſitatis decretum perficiant, aut effrenata ſua libidine ferri ſuoque Marte ſcelus in ſe admittere, aut inſcii et quaſi occaecati ad probabilem rei eventum ejusdem juſtitiae, cui propter ſcelus commiſſum obnoxii fiant, munere fungi ſibi videantur. flanc eſſe Clytaemneſtrae, qualem mira arte poeta nobis depinxit, perditam cor- ruptamque indolem ¹8) adeo perſpicuum eſt, ut potius notatam ab Aeſchylo intel- ligamus perverſam opinionemnocentium illorum et audacium, qui, quum in culpa et in maleficio revicti ſunt, perfugiunt ad fati neceſſitatem, tanquam in aliquod fani aſylum et quae peſſime fecerunt, ea non ſuae temeritati, ſed fato eſſe attribuenda dicunt. ¹9) Quare illud ſimulationis integumentum tantum ab- eſt, ut Chorum de facinore judicantem decipiat, ut hic fane, modo recedas ab illo loco, quem ſupra attuli, mulierem ut criminis ream conſtanter compellet(1382. 1482.) in neceſſitatis autem, quam negare non audet difficilia enim ſunt judi- catu(1538 cf. 1508) explorando decreto a fato iſto tacterrimo pro pietate ſua ad ſimplicem Moigav Jovisque potentiam confugiat(1461 fqq. 1514) Itaque aut ego mirifice fallar, aut ſummus poeta, qua erat gravitate ingeniique acumine, his, quos praeclare deſcripfit, mulieris moribus non tam funeſtam, quae mortales mentibus occaccandis ad ſcelera compelleret, neceſſitatem juſto acerbiorem atque adeo foediſſfimam quam miſeram illam et pernicioſam, quae libidinibus caecata inexpiabiles fraudes conciperet, conĩilii perverſitatem eamque non extrinſecus ſed in ipſis hominum animis oriundam notare et illuſtri exemplo ob oculos ponere voluit. In quibus hominum animis quum tantae ſint latebrae et receſſus, hanc ipſam mentis ad omnia divina humanaque jura caecitatem proruptamque vel con-

18) Praeclare Electra apud Sophoclem hanc perverſitatem in matre redar-

guit. 58 584 19) Chryſippus apud Gellium VI, 2. cf. Ag. 1648. Choeph. 897.