tes apud Platonem 1¹6) huic poetae fidem addendam eſſe negat, qui„Deum docu- erit mortalibus cauſam exitii progignere, domum quando pervertere et radicitus exſtirpare velit.“ In noſtra ſaltem fabula ejus mali, quod Atae tribuimus, tam frequens fit mentio, vix ut queat de conſilio poetae dubitari. Caſſandra, ut ſingula quaedam afferam, nunquam aedes Pelopidarum relicturum eſié docet Chorum Fu- riarum, Comum autem(commeſſationis Deum) inebriatum humano ſanguine in aedibus practer Furias cognatas manere aegre expellendum atque a principe noxa (Touναριάς drn) ortum(1177— 1164) Oreſtem autem, fetum matricidam, his noxis quaſi faſtigium impoſiturum eſſe(1252)— Neque vero Clytaemneſtra praeter Dicen, filiae vindicem, et Furiam etiam Atae(1407— ubi tamen ingenio ſuo convenienter haec numina confundit—) virum ſe mactaſſe infitiatur; ſe non amplius Agamemnonis conjugem eſſe, ſed ſpecie ejus induta comparentem potius veterem illum acrem Alaſtorem Atrei(1476 fqq.) quem paulo ante Tov rꝗu- Xuioy(Stanlej: per tres generationes hujus familiae gravem conf. Choeph. 570. 1053.) Adigovd appellavit. Eo auctore fieri, ut dira ſanguinis lambendi libido in viſceribus nutriatur, et priusquam vetus piaculum ceſſaverit, nova caedes ſan- guinolenta fiat.(1445— 1456) Agamemnonem ipſum inſidioſam Aten aedibus induxiſſe(150r) ſe contentam fore, modo Daemon iſte in poſterum excedat ex aedibus, aliam poſthac familiam mutuis caedibus attriturus(15576— 67) 17). Adde quod ipſe Chorus et Daemonem in aedes irruentem compellat(1445 cf. 1458) et fieri potuiſſe concedit, ut Daemon ille paternorum ſcelerum vindex iſtam furioſam adjuvaret(1482— 1485).— Attamen ſi recte aeſtimare volumus, omnia ſic nobis ante oculos proponuntur, ut Clytaemneſtra non ad alienum, ſed ad ſuum ipſius arbitrium ſcelere ſe adſtringere videatur, ſane ut neſcias, utrum libertati magis
¹6) de rep. Steph. p. 380. cf. fragm. Aeſch. T. II. p. 647. 678. Pauw. Ejus- dem acerbitatis veſtigia in Aeſch. Sept. 955 fqq. 300. 672. 979. Perf. 1002 fqq. 89 fdd. cf. 351. 470. 513. 907. 938. 998. 741. Choeph. 62. 377. 397. 460. 812. 816. 823. 1063.(cf. Vellej. Pat. II, 57.).— apud Schillerum noſtrum in Sponfa Meſſfania cf. Minerv. p. 8. p. 50.
17) Videfis Pauf. Corinth. 18, 2. Senec. Agam. 169. Ejusd. Thyeſt. 28 ſdq. ck. Choeph. 558. Idem de Clytaemneſtra Humboldtius fentit in prae- fat. quam vir egregius praeclarae fuae verſioni praemift p. VII.


