Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

ciam potiſſimum in iis malis poſuerim, quae, quum propter culpam olim contra- ctam ab aeterna juſtitia proficiſci videantur, tamen aliquid habeant, quod cum ſanctis ejusdem legibus conciliari nequeat. Idque fit, quum ſcelus ſcelere, maleficio maleficium punitur. Quum enim mens humana nullo pacto poſſit adduci, ut juſti- tiam divinam, eam certe, quae puniendis ſceleribus legum ſuarum tantummodo tueatur auctoritatem, munere ſuo ſi rite fungatur, novo ſcelere confiatas velle in- jurias credat, paene omnis ejus tollitur notio ac potius, niſi voluntatis cogitatio plane prorſusque excludatur et de ſimplici fato cogitare malimus, funeſtum aliquod numen ſuſpicamur, hac lege in facinoroſos animadvertens, ut malis mala pariat, ac novam inde ſive puniendi ſive nocendi materiam capiat. Proinde etiam longius ſerpit hoc malum, a parentibus quippe ad liberos propagatum, nec ullis finibus continetur. Taetra eſt hacc fati ſpecies, non diffiteor, ſed eam, ſi quis a tragicae poeſcos ratione abhorrere exiſtimaverit, ei reputandum erit, quam fati nomine deſcribere Tragici ſoleant neceſſitatem, aut raro aut nunquam eſſe providentiam divinam ſapienti moderatione et benevolo conſilio cum omnia, tum potiſſimum res humanas adminiſtrantem. Eſt enim unicuique arti ſua et forma et indoles, quae ſi neglecta fuerit, non eadem ipſa, ſed aliud neſcio quid exſiſtat neceſſe eſt. Prae- clarum autem quid adepti ſint, qui, priſtina fati notione rejecta, providentiam di- vinam volentem illam propitiam in veteri tragoedia ſibi reperiſſe videantur non fa- tis intelligo. Ego vero ipſe cum his non invitus erraverim, et ſi in aiterutro pec- candum ſit, et religionis et humanitatis cauſam malim defendi, nec tamen mihi ſane quidquam in veterum et recentiorum tragoediis occurrit, cur non Goethii noſtri(Wilh. Meiſter T. III, p. 76,) aliorumque judicum elegantiſſimorum ſit vera ſententia, qui fatum in Tragoedia nunquam non terribile quiddam, quod inexo- rabili ac quaſi ferrea lege res humanas conſtringat, et, ſi non voluntate(quae nulla cogitari debet in ſimplici fato) at effectu et merentibus et immerentibus pariter exitioſum eſſe oportere cenſeant. 15) Atque hanc terribilem neceſſitatem non re- ſpuiſſe Aeſchyli ingenium, vix opus eſt pluribus demonſtrare. Quid quod Socra-

15) Neque tamen non temperandam eſſe fati acerbitatem, antiqui probe intellexerunt, quod concedo.ͤ.