— 8—
augeret. Nam et ſummam, qui omnium votorum compos ſit factus, modeſtiam in Deosque reverentiam(783 794 898) et benevolam erga cives prae ſe fert volunta- tem(817 ſeqq.) Pauca funt, quae ipſe loquitur; at paucis his lineis mores deſeri- buntur ad favorem, praeſertim apud Athenienſes, conciliandum quam maxime apti, vix ut talis rex cuiquam optimo jure videatur plecti.— Neque vero praeter- eundum eſt Caſſandrae veriſſimum vaticinium, in quo ſummae juſtitiae laudem qui audiat, nemo fortaſſe reperiatur. Quid enim? Num forte patriae urbis ever- ſorem meritas ſolvere poenas mulier gloriatur captiva? an Iphigeniam ultam? At ne commemorat quidem. Sed foediſſimis ſceleribus, quibus non Agamemnonem, ſed Pelopidarum domum inquinatam ſuis quaſi oculis cernit, horrendum in mo- dum enuntiatis, regi non ex ipſius, ſed e majorum delictis acerbiſſimam auguratur calamitatem(1157— 1164) Nimirum ſic Chorus haec effata intelligit, his verbis ſtatim Agamemnonis ſortem deplorans:„Atqui ſi majorum delicta mortuis moriens, aliarumque caedium poenas et noxam luet, quis non innocua fortuna uti exoptet?⸗ Erat omnino illorum temporum opinio, atrocia quaedam facinora, quae d n voca- bant, etiam in poſteris puniri, verum hacc ulciſcendi ratio vereor, ut ex ipſius autiquitatis ſenſibus ſanctiſſimo Dices, quae ſuum cuique tribuat, officio ſatis con- venerit. Quid vero de ipſa Caſſandrae forte dicemus? Numquid haec noxia perit? cujus omnis culpa in co eſſet, quod pudicitiam ſuam ab Apollinis laſcivia inte- gram ſervaſſet(1174 ſeqd) Attamen ejusdem fati decreto in perniciem ruit. (1272. 1285. 1298. inprimis ultima ejus verba, quibus quod magis tragicum dici poſſit, nihil equidem novi.)— His ſi addideris facinoris a Clytaemneſtra perpe- trati atrocitatem, conſceleratiſſimae mulieris diſſimulatam iſtam ac verſutam mali- tiam, inſolentemque re confecta laetitiam, qui fieri poſſit, ut in hae muliere, cujus in moribus depingendis, quo lerior Agamemnonis culpa videretur, et omni conten- tione elaboraſſe poctam et artis fuae ſummam aſſecutum eſſe crediderim, dignam divinae juſtitige miniſtram fuſpiciamus? Immo vero, quam Caſſandra dicit(1201) JArng NXcοάσον quasi expreſſam habemus imaginem! Atque ejus mali, sive id nu- men eſt aliquod ſive malum in ipſis mortalium animis latens, vim exitioſam hac fabula declarari ſine ulla dubitatione confirmaverim. Sed ne arripuiſſe videar rem nullo modo probabilem, hic jam meam fſententiam uberius exponam. Constat Aten Homericam(II. IX, Fo4 fqq. XIX, 90 fqq.) aliquantum mutatam in tragicam trausiiſſe poeſin ac fati pro re nata decretis conſociari Ejus autem vim ac provin-


