— 4—
et Sophoclem non ſolum in neceſſitate accuratius definienda ſed etiam in moribus perſonarum effingendis, quatenus id ſervata tenui ea linea, quae humana a di- vinis ſejungeret, in ea parte, quae ad mentem ſpectaret, fieri poſſet, ſpecimina ſua cepiſſe credibile eſt. Profecto enim humanae, quas illi inducunt, figurae ſub- limiorem ac paene divinam prac ſe ferunt ſpeciem, vix ut homines eſſe viderentur, niſi ſuperiore quadam neceſſitate, cujus et ipſi Dii tenentur legibus, conſtricti et malis ab ea inflictis moniti naturae ſuae fragilitatem agnoſcere cogerentur. Unde intelligere licet, quid ii velint elegantiſſimi antiquitatis aeſtimatores, qui tragicae veterum poeſeos cognationem quandam cum arte ſtatuaria viderunt. Quemadmo- dum enim haec ſimulacris Deorum fingulas virium virtutumque humanarum ſpecies ſuis numeris abſolutas folida marmoris effigie exprimit, ita figurae illae, quibus tragica poeſis utitur, quamvis gravitate ſua quaſi ad ſolum depreſſae ac rerum fini- bus circumſeptae, ſublimioris tamen naturae, humanam longe ſuperantis, vividas non minus quam stabiles referunt imagiues. Ad eandem ſculpturae ſimilitudinem artem ſuam Tragici in co direxerunt, quod figuras ſuas ita collocare ſolebant, ut inter contrarias duas juxta ſe poſitas medium aliquod interponerent, quo juſta ra- tio modusque rerum ſignificaretur. Haec modo ne falſa ſint, negari vix poterit, ſcriptores veterum tragoediarum in infinita cogitationum, quibus pro ingenii ubertate ac divino quodam afflatu abundarent, copia et varietate certam aliquam, quo cetera omnia referrent, praeformatam animo habuiſſe ſententiam, quae ſum- mam fabulae conſtitueret, quanquam eam non ubivis ſubtilius definiendam neque ad praccepta vitae, emendandis civium moribus idonea, utique revocandam. Quam quidem reperire quum apud Aeſchylum haud facile ſit, in Sophoclis arte propter ſummam, quam exprimere ſtudet, pulcritudinem, ut quae magis ſentiri quam definiri queat, difficilius, in Euripidis fabulis difficillimum atque adeo inutile erit, qui quidem callide potius ad ſingula egregie exornanda, quam ad univerſae inſti- tutionis concinnitatem ſtudium ſuum contulerit. Accedit, quod in demonstranda poetae mente et confilio probabilitatis ſenſus, non ut percipitur, ita ſemper expli- cari poteſt Itaque id propoſitum quum ejusmodi ſit, ut eos ipſos, qui in hoc ge- nere ſe aliquid certi habere arbitrentur, addubitare cogat rei difficultas, nihil equi- dem praeſertim in hac ſumma doctiſſimorum virorum diſſenſione antiquius habeo, quam ut, nunc jam eam, quam in Aeſchyli Oreſtia reperiſſe mihi videor, ſen- tentiam expoſiturus, ſi minus mea viris doctis probaverim, lectores monitos velim,
1


