Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7 5

hanc eſſe communem ſortem eorum, qui novum aliquid in literis proponere au- deant. 2 1*

Itaque ut veniamus ad incredibilem ingenii Aeſchylei magnitudinem et ſub- limitatem non praetermittendum eſſe videtur, quod ea fabula, quae Oreſtis matri- cidium exponit, nonnifi pars est majoris operis ejusque unici, quod quidem invidiae temporum ereptum ſit, Trilogiae ſive trium fabularum ſimul editarum exempli. Cujusmodi fabulae utrum pro ratione Trilogiae ſemper habuerint perpetuitatem ar- gumenti ſeriemque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter ſe aptae colligatae que eſſent, an nonnunquam plane diverſa tractaverint, hic jam in medio relinquam: in noſtra ſaltem, quam ante oculos habemus, Trilogia tam manifeſta eſt argumenti conjunctio, ut hic ſane ex univerſis unam ſuis quaſi cardinibus apte conſtructam fa- bularum compagem factam eſſe intelligamus perfectiſſimam et abſolutiſſimam Inde autem ſequitur, ut, ſi quae ſingulae ſingulis fabulis declarentur ſententiae prima- riae, eg tum e ceteris pendeant, tum ex ca, quae toto opere contineatur. Nam licet ſingulas fabulas etiam per ſe ſtare potuiſſe veriſimile ſit, tamen alia ex alia majorem perſpicuitatem conſequetur. Quapropter de his omnibus me dicere om- nesque Oreſtiae partes deinceps explicare oportere intelligo. In quo quidem hoc mihi dari velim, ut, praetermiſſa, ne actum agere videar, cujusque fabulae et ar- gumenti et inſtitutionis explanatione, in mente potius et conſilio poetae, quantum id in his carminibus, tum a tota ratione ſua obſcurioribus tum propter incredibilem codicum discrepantiam dubiis et incertis, fieri licuerit, et eruendo et illuſtrando conſiſtam.

Atque ad Agamemnonem fabulam quod attinet, primam Trilogiae, unam omnium grandioris Tragoediae gravitate maxime inſignem, ibi, quod hodie non- nulli putant, ſupplicium divinitus ſumtum idque juſtiſſimum declarari ac proinde ejus numinis, quod Graeci ſanctiſſimo Dices nomine celebrent, vim ultricem ſuis numeris absolutam illuſtrari nunquam mihi potuit perſuaderi. 10) Hoc enim poeta ſi voluiſſet docere, et alium nobis dediſſet Agamemnonem et totam fabulam, ſi quid vidco, aliter inſtituiſſet. Etenim, quem hic nefario ſcelere peremtum ſpecta

10) Satis diſtincte ipfe poeta hoc numen deſinit Sept. 655. conf. totum lo- cum 616 fdd. Choeph. Blomf. 133 142. Eurip Phoen. 1717.

2