Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

notiones revocari non poſſit 7), tum quod ex artificio quovis innumera idcarum, per ſe infinitarum, copia et varietas quaſi reluceat, quas aut irritum aut inutile ſit una complecti comprehensione. At hoc ſi fieri non liceret, profecto ejusmodi opus non unum eſſet ac ſibi conveniens. Quod quum ubique jure quodam ſuo humana ratio poſtulet, etiam in tragica arte, cujus ut univerſae poeſeos regio et fines latius patent quam reliquarum artium, quaerendo illud inveſtigare licebit, quo omnia ſpectent, quo tota res redeat, ex quo et occonomia totius fabulae et ſingularum partium vis et momentum poſſit demonſtrari. Niſi forte dicemus parum interfuiſſe Tragoediae Graecae principum, ut eam ſervarent legem, quam Ariſtoteles, obſervatam quippe in Homericis carminibus, ne quid deeſſe aut temere additum eſſe videretur, tragicis ſui temporis praecepit. 8) Accedit, quod, quae illi argumenta tractare ſolebant, tum ex hiſtoria gentis atque e religione petita, tum tot quotannis inde ab Theſpide fabulis expoſita, ſpectatores adco perſpecta habebant et cognita, ut non tam, quid et quos caſus poeta, quam quo modo, qua arte, quo conſilio res cuique notiſſimas expoſiturus eſſet, ſi minus a vulgo, at a Peritis ejus rei exiſtimatoribus et arbitris quaereretur. Itaque poetae, ut exſpecta- tioni ſatis facerent, fabulas ſuas ad certam aliquam rationem, ex qua omnia aeſti- marentur, accominodare quodammodo cogebantur. Sed quoniam veteres Tragici non magis quam boni pictores, quid depingere voluerint, id ipſi verbis indicare ſolent, libero judicio ſpectatoribus relicto: non acquieſcendum erit in ſingulis ſen- tentiis, quamvis cum vi pronuntiatis, ſed eae potiſſimum indagandae cogitationes, quibus pro univerſa et rerum et perſonarum compoſitione praecipue audientium vel legentium animi permoveantur. 9) Quae cogitationes, etiamfi non ſemper definiendo accurate poſſint explicari, tamen efficiunt tragoediae ſummam mentemque poetae aperiunt. Atque eas variis illis, quas ſibi veteres tum de fato tum de naturae huma- nae viribus ſuo genere ſummis et abſolutis finxerint, opinionibus contineri ultro adparet Quarum quum in Mythologia ſua ſingulas veluti ſpecies et imagines expreſſas viderent, ex his potiſſimum, quantum equidem intelligam, et Aeſchylum

7) conf. HIerm. comm. de trag. et. ep. p. add. ed. Ariſt. p. 246 fdq. 8) 1. 1. VIII, 3. 4.

9) couf. Bluemneri librum de fato apud Aeſchylum p. 136.