Aufsatz 
Disputatiuncula de quodam Aeschyli loco
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

honoribus et dignitatibus onerari; at maluiſtis perpeti proſcriptionem, fugam, exilium, non recuſaſtis expelli, ex- terminari, proiici, ipſas etiam cervices ſecuri percutiendas tradere. En vere Chriſtiani homines, quorum non modo in labris divinum verbum verſabatur, verum etiam quorum in mentibhus certa ſpes infixa erat, nunquam fore, ut evan- gelii defenſores Dei auxilio defererentur! Felix Tu quoque Auguſta Vindelicorum, quae, quum moenia Tua ſaepe tot imperatorum, ducum, nobilium clamoribus, rixis, turbis fonuiſfent, illo die religionis dogmata audieris recitare ita pura et emaculata, quemadmodum Phoenicem ex ci- nere et colluvie renaſci antiqui fictis fabulis memoriae prodiderunt! Tuum enim nomen, amplius octo et decem fecula florens, non niſi cum ipſa religione, id eſt, nun- quam exſtinctum ſublatumque iri auguramur divinamus- que vel potius certo ſcimus et perfualum habemus. Be- aros denique nos, quibus ea aetate vivere liceat, ubi re- ligionis litterarumque, Principis et patriae amorem ita in nobis coaleſcere debere perſpectum eſt, disiunctae ut hae quattuor res ne cogitari quidem in rerum natura poſſe videantur, dummodo, quod et omnes cupimus et cupere par eſt, cunctis, quantum humanae caducitati licuerit, nu- meris abſoluti evadere voluerimus.

Igitur, quod felix fauſtumque ſit, invitamus qua de- cet obſervantia, Vos, Conſules civitatis noſtrae clariſſimi, Senatores ampliffimi, Viri ad ſcholaſticas res moderandas delegati illuſtriſſimi ac ſfumme venerandi, ceteri munerum, natalium, ingeniorum, virtutum laudibus ornatiſſfimi, de- nique omnes, quibus humanitatis elegantiorisque doctri- nae ſtudia cordi funt, ut frequentes faventesque orationi- bus in Gymnaſii auditorio habendis adſitis.