— 5—
potentiam concupiverant, ii nunc prae divina evangelii luce omnia ſpernabant! Non plebis mobilis turba pro fen- ſuum levitate cupide noviſſima quaeque arripiens, non tur- bulenta ſeditioſorum civium contio, lub religionis ſpecie effrenatae licentiae cupiditatem callide tegens imperato- risque maieſtati procaciter illudens, pProbra minasque ſpar- ſit, verum homines graviſſimi et conſtantiſſimi optimo more et fanctiſfima dilciplina, nil, niſi diu perpenſa et di- ligenter excufſa facere ſueti maiorumque legibus atque inſtitutis ſincere aſtricti, divinam divinis in rebus vocem humanis iuſſis potiorem ſibi videri verecunde ac libere profeſſi ſunt. Quae et quanta, o Deus optime maxime’“, tum beneficia Germaniae principes in Germanos contule- runt! Quorum recordatione quis tam ferreus et prorſus immanis natura reperitur, quin flectatur et commoveatur? Quis tam ingratus et ab omni humanitatis ſenſu abhor- ens, ut ea umquam obliviſcatur? Iam, ſublato corporis ſervitio, ingenii dominatione utimur, quae quanto cor- pori animus praeſtat, tanto firmior eſt illo. Atque quemadmodum novo foedere per filium icto metus Dei expulfus, amor inſitus eſt, ita ex eo die, quo principes fidei noſtrae defenſionem alacriter fuſceperunt, fuſceptam conſtanter peregerunt, amoris potiſſfimum vinculis cum jis cohaeremus, quippe quod unum ſit, quod ambo colimus, réligio, unum, quod quaerimus, ſcientia, unum, quo ducimur, honeſtas, unum, quo invicem affecti fu- mus, ſides.
Itaque macti virtute eſtote, piae animae, ſanctiſſimi et integerrimi verae atque incorruptae religionis teſtes, ſive regum ſanguine orti ſive liberis civitatibus innutriti eſtis, Vos exemplum eſtis, quo illuſtrius inveniri nequit, excelfi homines ingenii non iis praemiis, in quibus vul- gus praecipuam felicitatis partem ponit, ad bene prome- rendum de humano genere adducil Licuit Vobis ſedere in palatiis, delectari purpura, imperatoris gratia florere,


