— 4—
memores, ſed divinam providentiam, pulchri honeſtique fautricem et nutricem, tacite adorantes aſpicimus? Neo aliter operis illius exiguis ab initiis profecti exordium anxia quadam admiratione, quamquam ſucceſſum probe tenemus, contemplamur, quae impendeant procellae, quae ſubeunda ſint pericula, quot quantique tolerandi ac per- ferendi labores, animo reputantes; poſteaquam vero poſt breve tempus omnia fingulari quadam animorum alacri- tate, fide, conſtantia ad tam felicem exitum perducta tan- tisque praefidiis tam ſollerter firmata et exornata vidi- mus, quanta tum mentes noſtras laetitia exultare arbi- traris? Etenim quae deinceps ſequutae ſunt clades, rapi- nae, ſacrilegia, ſumma denique imis milſta, licet ea, foeda viſu, triſtia dictu, animus memorare refugiat, prorlſus ne- ceflaria fuerunt, ut, dquanta animi magnitudine rerumque humanarum deſpicientia illi heroes divinum verbum toto pectore hauſiſſent et combibiſfent, attonito ſimilis terra- rum orbis comperiret. An ignem culpabimus, quod eo ferrum in chalybem duretur? Nonne, ſi tantum voce, non re vera amorem religionis teſtificari licebat, improbos exftitiſſe putabis, qui importuno ore linguae promptitatem, laborum timorem exprobraſſent? Verum, ne longius ora- tio a propoſito declinet et aberret, ut laetior noſtri diei, quippe quo opus perfectum ſit, memoria eſſe debet, ita etiam eſt ea, qua non ſolum religio noſtra ſacraque, verum etiam civilis noſtrae vitae condicio penitus tangatur. Nam, id quod graviſſimum eſt, hoc primum die principes cum principibus ore pugnabant, non gladio, de litterarum re- gno, non de finium prolatatione, de populorum commo- dis, non de fuorum incremento theſaurorum, denique de aeterna religione ipſo coelo nata ad colluſtrandas homi- num mentes, non de inanibus et frivolis honoribus roſa- rum flore citius pereuntibus. O rem illam praeclaram et plane divinam! Qui antea tantum ad caedes bellaque du- xerant, ii nunc praeibant in ſacrae religionis Slli hydra iſta portentoſa certamen; qni antea nihil niſi dominationis


