Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

atitiae custodem et clementissimam sese exhibet Deam. Furiae igitur non ejiciuntur, sed earum agnoscitur potestas, sed talis, quae menti i- deoque sanctiori et graviori subjicienda sit imperio.

Sed non sponte cedunt Eumenides, quia se contemptas existi- mant, et nullam admittunt sceleris lustrationem. Quare exacerbatus fu- rorem suum in Minervam effundit Chorus, et, rabie correptus, Athenis noxas immanes horrendasque in terram redundantes minatur.*) Saevi- tiae furiarum Jovis filia maximam opponit moderationem et benignitatem. fHlac vero eximia humanitatis specie Minerva furiis longe superiorem se- se exhibet, et quodammodo futurae cum iis reconciliationis spem jucun- dissimam exprimit. Minerva enim intelligit, tum primum ipsius regnum esse confirmatum, cum Eumenidum natura, quae pariter ac ceteri ex antiquo Deorum genere Olympiorum menti adversatur, permutetur in be- nevolentiam erga Minervam ejusque sedem excelsam, Athenas.

Purias contumelia ob ereptum Orestem contristatas Minerva con- solatur. Non enim eas esse victas affirmat, sed paribus suffragiis cau- sam exitum esse sortitam;**) furiarum honorem igitur esse imminutum. At non statim Eumenides miti et placato Minervae animo cedunt, sed earum furor iteram prorumpit.***) Attamen non missas facit furias, ne- que vi eas superat Jovis filia, sed assidua et suavissima orntione, qua immutabilem animi sui benignitatem declarat, furiarum iram tandem per- mulcet, easque Athenis propitias reddit. E pervicacia et tenacissima Eu- menidum oppositione ingentem mentis vim conjicias, qua furiae, anten non nisi malorum et exsecrationis causam agentes, in benevolas muta- tae sint. Sic Athenarum patronus justitiam reconcilians cum humani- tate omnia mala a terra Attica partim propulsavit, partim in prospera vertit. Olympii reportarunt victoriam, at antiquum Deorum genus non

*) Eumenid. v. 748 760 et iteratum canticum v. 773 785. MF Eumenid. v. 761, 762. Asserit Minerva: Ou yd vεrακερ,&dA 2ο⁶ννοs dxn Ezyjao A⁴³αννυ*ς, ov Arααμι g8εαι. 1 In sequentibus placabilem se praebet Choro ejusque iram lenire studet v. 767 773 et v. 786 800. I*n) Eumenid., v. 801 809 et strophae repetitio v. 832 840.

3.²⁸