rum saevitia vacabat, decedente, Clytemnestrae umbra statim propter oblivionem exprobrat Eumenides. Quo simul renovatum dolorem Ore-
stis ac furiarum contra matricidam revocatam saevitiam nobis depinxit poeta.
Clytemnestrae objurgationem excipit Chori canticum, cujus ve- hementiam nobis frequentes versus dochmiaci exprimunt. Modo sese ip- sas increpant, modo se ab Apolline delusas queruntur. Non sine causa respiciunt furiae ad Deorum ordines sibi oppositos. Apollinis enim et furiarum certamen ad pugnam inter Deos vetere aetate et genere et Deos ex Jovis familia esse referendum jam supra exposuimus. Qua- Propter Apollini crimini dant eum, cum juvenis sit novusque deus, vete- res Deas proculcasse deorumque contemtorem et parentibus infensum eum dicunt.*) Eumenides ex antiquiore deorum ordine entur necessitudines, quae a natura ipsa proficiscuntur. matrem et liberos conjunctio gravissima est, quae piet tinetur. Hanc illaesam servare necessitudinem laesamque ulcisci solum dicunt jus et fas, neque possunt, quin Apollinem, matrimonii offensi ul- torem, omnibus contumeliis vexent. In vindicanda enim necessitudine in- ter conjuges fraudulenta caede contaminata nihil nisi immanem sibi ab Apolline illatam intelligunt vim.
eas tantum tu- Harum inter atis vinculo con-
Furiae, matrimonii rationis et dignitatis plane expertes, quippe quae mutua voluntate nitatur ex animique consilio originem petat, hebe-
tes sunt ad intelligendum jus Apollinis. Recentiorum deorum potestatem violentiam nefariam vocant.**)
⸗.
*) Eumenid. v. 145— 149 et v. 164— 166 gravissima verba: Nad»αον ϑεέν εᷣdea ᷑ν 1 or, * Nalæxeyerels do Mods gotoas. *r) Eumenid. v. 156. 157.


