— 99.—
puellae vetulae noctis flliae omni cum diis hominibusque commereio er- clusae sunt. Jam Orestem ad Minervae templum proficisci jubet Deus ipse, quem non fugit se non habere facultatem Orestis expiandi. Hoc modo ad Minervam relegamur, quae hinc animo nostro gratiae reconciliatae auctor obversatur.
Jam vero cur dormientes finxerit Eumenides poeta magni mo. menti videtur. Nonne oblivio doloris, qua tam diu fruitur Orestes, quam in Apollinis templo versatur, furiarum somno declaratur? At simul earum impotentia indicatur sopore, quo invitae vincuntur, zuippe Auuh animi cruciatus sedentur cum Deum precibus adeat homo. Supplex ad Apollinis tutelam confugerat Orestes. Poenitentia fractus autem furia- rum vexatione solutus est.
Orestes igitur, cum ad templum supplex accedat, summo animi ardore, quo totum se dedidit Deo tutori, furiarum iram consopivit. Simulac tem- plum reliquit, inexorabiles Deae exsurgunt et Orestem flagitant propter caedem maternam. Clytemnestrae umbra furiis dormientibus exprobrat
quod passae sint matricidam aufugere. Aeschylus scena laudata, ut in
antecedente, quam exposuimus, eos, qui in mente ipsa animoque vigent affectus sensibus admovit. Quae igitur Clytemnestra furiis crimini dat ad Chori ipsius conscientiam referenda sunt, Clytemnestrae enim umbra Chorum excitat, ut pristinam, quam Orestis precantis in templo prae- sentia represserat iram, de integro effundat.
Clytemnestra vero furiis exprobrante sese esse neglectam aeque furiarum ac Orestis poeta declaravit conscientiam animique affectum. Nam Clytemnestrae umbra furiarum somno offensa speciei simul furiis per somnum oblatae habet vim. Expergiscentes vero furiae renovatam contra Orestem iram nobis declarant, Oreste autem templo, que furia.
2


