Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

sese effusururas esse vehementer minantur, et: quam Minerva hubitet terram, beatam honoratamque sedem Athenas, miseriae et detestabili pesti sese praedae daturas jurant.

Quemadmodum vero in liberando Oreste conjunctissimam sapien- tiae et justitiae cum benignitate societatem in medium protulit Mi- nerva, eodem modo jam iratissimae Eumenides, diu pertinaciter re- conciliatione denegata, divina Deae mente devincuntur. Ita in Minervae sedem, cui mala minitati sunt funesta benigne excipiuntur. Minerva enim ingeniosissime Eumenidum, quod persequutae sunt, agnovit jus, easque cum dilectessimis Athenis reconciliavit. Hic laeto animo acquiescimus et e pertinacissimo discrimine ad beatam revocamur pacem et ad mentis

excelsam tranqulllitatem, summam eorum, quae quis e verae tragoediae

studio sibi parare potest.

Experti sumus totius inter Apollinem et Eumnides pugnae ratio- nem et quomodo finem ei imposuit poeta explicare, id potissimum ani- mo reputantes, ut tragoediae nostrae, quibus contineatur, notiones uni- versas intelligamus. Jam erit secundae partis Aeſchyli tragoediam pau- lo accuratius indagare, ut appareat, quam sapienter poeta omnia institue- rit et quam mirifice singula quoque universae, quam exposuimus, rationi respondeant.

Prima pars tragoediae Delphis, altera Athenis agitur. Praefatur Pythias sacerdos, Apollinis templum vaticinandi causa ingressura. At non Euripidis more agit prologum, qui non raro extrinsecus tantum cum sequentibus conjunctus est, sed statim rapimur in medias res. Py- thiae prologus enim easdem enumerat imperii vicissitudines in guber- nando oraculo, quas secundum mythologiam Dii ipsi erant. experti. Priusquam enim Apollo nactus orat oraculi imperium terra et justi-