— 6—
quae deliniat dolorem animumque sedet. Hanc divinae sapientiae cum benignitate conjunctionem praeclarissime poeta noster, cum Graecorum my- thologia niteretur, in Minervae partibus ante oculos animosque nobis proposuit. Nonne in Minerva Graecorum intuenda imago nostro obver- satur animo, quae pugnantia secum frontibus adversis complectitur?
Minervae praesentia igitur statim imago quaedam non longe pe- tita in animum nostrum incurrit, quae opposita sibi amplectens summam divinae legis notionem nobis exeitat. Summam vero dicimus legem et auctoritatem, quae certantium partium jus deligentissime perpendit et in agnoscenda utriusque ratione summam sese exhibet justitiam. Ne- que ignorat Apollo divae virginis praestantiam et Orestem ipse ad Minervae templum Athenis rejicit. At judices, ad quos gravis- sima illa causa confertur, necessario inter liberandum et damnandum
Orestem fluctuant et inter pietatis et matrimonii laesi crimen ancipiti
Marte hugnant. Jus igitur per se spectatum causam Orestis controver- sia decidere non potest, quippe quum jus et injuria medium teneant. Minerva igitur, quae, sine ira et studio, virtutem sibi oppositarum hone- statis legum perspicit, clementiae benignitatisque momento causae dis-
erimen facit. Divae enim virginis est Orestem furiarum vexationibus eripere et cruciatum ejus animum delinire.
Quo lubentius autem Apollo Minervae adnuit benignitati, eo sae- vius eam inorepant Eumenides, cum sese contemni existiment, neque noctis filiabus divinae clementiae agnoscendae sit potestas. Quid igi- tur? Deam ipsam, quae auctoritate sua reum absolvit, atrociter adeunt, et quam sibi contumeliam censent Orestis liberationem uleisci student. Furiarum autem exacerbatio candidam et intactam virginem adtingere non potest, cum aliis legibus obediat Minerva, quam Eumenides. Quam- vis autem Dea ipsa furiarum iracundia intacta maneat, tamen furorem


