Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

.

Jam vero cum de Oreste damnando et solvendo pugnam ineant Apollo et Eumenides, et Orestes patris necem ulciscens in impietatis crimen inciderit Dii quoque certantes non culpa carent, cum neuter eorum op- positum sibi jus respiciat, sed temere quisque propositum suum prosequa- tur. Eumenides enim ad pietatem foedatam iratum attendentes animum, nihil curant offensam matrimonii sanctitatem, qua commotus Orestes matrici- dium patravit. Quare jure villis objicimus, Clytemnestrae contra maritum facinus ab iis negligi. Jam vero cum de pristino uxoris erimine nullo modo cogitent sententiam paulo cupidius ferunt una tantum parte audita. Non ea igitur vacant culpa, quae semper nos vexare solet, ubi neglecta altera parte oppositae parti solam tribuimus auctoritatem. Apollo au- tem matrimonii custos declarat Clytemnestrae necem fuisse justissimam. At non satis reputat, filium fuisse, qui poenas a matre petierit, et hoc modo justitiam in vindictam detorsisse, unde novum exortum sit erimen. Pariter igitur culpae ac Eumenides Apollo particeps fit, Orestis causam dicens, neglecto plane pietatis jure. Hoc modo certamen inter pugnan- tes inextricabile videtur, cum Apollo aeque ac Eumenides tenacissime

propositum suum consequantur, utroque certantium jus et auctoritatem alterius funditus aspernante.

Quae cum ita sint, nunquam Orestes culpa posset liberari, nisi summa divinae legis exstaret auctoritas, quae oppositas sibi leges ab Apolline et furiis defensas ita exaequare sciat, ut ipsa, ab omni partium studio aliena, utriusque partis agnoscat jus ideoque inter acerbe dimi- cantes gratiam componat. Minervae igitur quam felicissime poeta partes imposuit Orestem matricidam et patris vindicem absolvere crimine et ita demum scelerum seriem in atroci Pelopidarum gente terminare.

Tum enim Minerva divinae mentis et sapientiae particeps, tum propter summam humanitatem et benignitatem omnium aptissima ost,

2 4

8