Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

quibus in Agamemnone et Choephoris scelerum gravitate, animique impe- tu erat affectus, ad tranquillitatem revocare, et sedare studet. Eume- nides igitur non ut antecedentes tragoediae infinitum relinquunt certa- men, sed spectatoris mentem placant. Jam vero, cum animi dolorem Agamemnone et Choephoris commotum, delinire studeant Eumenides, ne- cesse cum antecedentibus arctissime cohaereant. Est igitur Eumenidum facinorum culpam eum jure eorum pensitare, qui ardentissimo animi im- petu incitati scelus commiserunt. Quapropter in judicium vocantur pariterque accusantur scelera uxoris, quae maritum fraudibus irretitum

interfecit, et filii, necem patris sororisque vexationes matris caede ul- ciscentis.

Apparet igitur sanctitatem matrimonii et filii erga patrem pieta- tem esse opposita, in quorum certamine Eumenidum versatur fabula. Quare quum nascatur pugna, utrum Orestes, unicus totius Pelopidarum gentis superstes sit damnandus an solvendus et aeque de summa matro- idae a ſtoris j w;; ci culpa ac de ultoris jure disceptetur, non homines controversiam tollere possunt, sed deorum arbitrio reliquendum est judicium. Dii igi-

tur ipsi inter se certent et suam ipsius rem uterque sibi vindicet: necesse videtur.

Certamen vero, quod Eumenides apud Aeschylum ineunt cum Apolline respondet gravi illi bello, in quo priscae vetustatis Dii, a Jove devicti et imperio, quod diu tenebant, privati sunt. Jovis autem, quam de antiquissimis diis reportavit victoria, mentis simul et institutorum e ratione et libertate profectorum est victoria de naturae viribus iisque

omnibus, quae ex innato quodam appetitu oriuntur. Fabula nostra hance notionem universam optime illustrabit.

Eumenides Orestem agitant propter caedem maternam, omne hujus sceleris piaculum respuentes. Arollo vero non ignorans, se ipsum infe- 1*