Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. scrutemur et singularum partium cum totius operis ratione arctissimum vinculum percipiamus. At perraro adhuc hujusmodi studium! In sin- gulis enim haerere viris doctis plerumque gratissimum est. Quare mi- rari desinamus, cur membrorum societas inter ipsa eorumque conjunctio eum notione, quam sibi explicare proposuit poeta, tam raro cogitationi subjiciatur.

At vel summa judicii acies in singulis tantum abest, ut totius operis vim et naturam intelligat, ut nimia saepe subtilitate et argutiis in- ducatur, talia improbare, qualia accuratius introspecta rationi operis optime respondent et cum eo arctissime cohaerent.

At longe difficilius est praestantiam operis, poetaeque sapientiam intelligere, quam argutis, quae sibi aliquis ipse finxit, argumentis auctorem reprehendere, aliamque ei praescribere viam. Huc accedit, ut hac ratione vel summi poetae ingenium superasse videamur, cum nos potius pietate quadam insignem poetam aggredi deceat, persuasos, illum non temere aliquid instituisse. Honestius enim est ante omnia de no- atra judicii acie dubitare, si forte huc, vel illue offendimur, quam in improbando sagacitatem suam ostentare.

Non hoc tetigissem, nisi nostris temporibus viros summae aucto- ritatis et optime de Gracorum literis meritos vel in explicando Sophocle

in hanc improbandi et corrigendi vanitatem incidisse viderem. Hujusmodi

subtilitatem respuenti mihi nihil in sequente disquisitione erit petius, quam ut tragoediae praestantiam et poetae in explanando opere sapientiam agnoscam et intelligam.

Omnium antiquitatis tragoediarum vix ulla reperiatur, cujus ratio et consilium accuratius verbis exprimi possit, quam Aeschyli Eumenides, ultima tetralogiae fabula, quae animum tristitia et horrore commotum,

4